Jump to content

bas latin juridique


david13

Recommended Posts

Inquesta facta, de mandato Regis, per Gillonem de Calceya, clericum suum, et per Galterum Bardin , ballivum Ambianensem, super eo quod episcopus Attrebatensis proponebat, contra abbatem et conventum Sancti-Vedasti Attrebatensis, quod ipse episcopus et predecessores sui, a tempore a quo non est memoria, usque ad tempus quo ballivus Ambianensis predictus cepit ea, de quibus contenditur, in manu sua, destruxerunt et demolierunt ea que, preter licenciam suam, fiebant seu construebantur in vico qui dicitur de Malleis, apud Attrebatum, extra domos, et exercuerunt in dicto loco omnimodam justiciam altam et bassam, et fuerunt in saisina, usque ad dictum tempus, faciendi predicta, et ista tenent a domino Rege, et, cum quoddam stallum, preter licenciam dicti episcopi, factum fuisset in dicto loco, serviens episcopi demoliri fecisset, dictus serviens, ex parte abbatis et conventus Sancti-Vedasti captus fuit, verberatus et incarceratus ; quare petebat procurator ejusdem episcopi ea que dictus ballivus in manu sua ceperat, sibi restitui, videlicet saisinam justiciandi, seu omnimode justicie exercendi in dicto loco, et demoliendi seu destruendi ea que, preter licenciam suam, ibidem facta fuerint seu constructa. Item capcionem, incarceracionem et verberacionem petebat emendari episcopo supra dicto. Ad que procurator dictorum abbatis et conventus, ex adverso, respondit, quod negabat omnia, proposita ex parte dicti episcopi, esse vera, prout superius sunt expressa, dicens dictos abbatem et conventum esse in possessione seu saisina exercendi justiciam in dicto loco, tempore quo dictus ballivus cepit justiciam dicti loci, ex parte Regis, in manu sua; et istam possessionem petebat procurator dictorum abbatis et conventus, a dicto ballivo restitui abbate et conventu *1 supradictis; quam quidem capcionem et incarceracionem servientis episcopi confessus fuit procurator dictorum abbatis et conventus, set verberacionem negavit: Visa et audita inquesta hujus, accordatum fuit et pronunciatum quod saisina justiciandi, in dicto vico de Malleis, item demoliendi stalla, et fenestras et alia facta super dictum vicum, preter licenciam episcopi, quam saisinam cepit dictus ballivus in manu sua, reddatur episcopo supradicto. Item quod dicti abbas et conventus emendant episcopo capcionem et incarceracionem servientis dicti episcopi, ita quod, si dictus episcopus excedat modum, moderabitur per ballivum ; et super saisina predictorum impositum fuit silencium abbati et conventui memoratis.

 

Inquesta facta, de mandato domini Regis, per Berterum Engelardi, ballivum Viromandensem, super injuria ac violencia quas abbas Sancti-Cornelii Compendiensis dicebat illatas fuisse preposito et quibusdam aliis monachis, sacerdotibus, diaconis, clericis, subditis ac servientibus monasterii sui Compendiensis a majore et burgensibus dicte ville, occasione cujusdam sacerdotis quem dictus prepositus, pro maleficio suo, ceperat; et post, cum dictus sacerdos prisionem monasterii fregisset, dictusque prepositus eundem sacerdotem de villa recedentem arrestaret, et ad carcerem monasterii reduceret, dicti major et burgenses, pulsata majore campana communie, et communia clamata, dictos monachos et alios verberaverunt, et turpiter tractaverunt, et dicti monachi in prisione belfridi positi et detenti fuerunt per illos de communia, sicut abbas dicebat: Inventum est per inquestam istam quod communia fuit clamata super dictos monachos et alios per plures. Item quod preceptum fuit in aperto per majorem, qui tunc erat Petrum videlicet Olivarii : “ Pulsate, pulsate campanas. ” Item quod verberati et turpiter tractati fuerunt. Item quod quidam ex ipsis monachis ducti fuerunt violenter in prisionem ville in belfrido, et ibi detenti quousque, per Regis potenciam, liberati fuerunt ; pronunciatum est quod dictus major hoc emendet pro se et de suo et abbati et Regi. Item quod major qui nunc est emendet hoc pro communia ipsi abbati et domino Regi, ita quod certe persone que invenientur in facto hujusmodi deliquisse, emendent et puniantur de suo, ad diminucionem emende ville.

Link to comment
Share on other sites

Join the conversation

You can post now and register later. If you have an account, sign in now to post with your account.

Guest
Reply to this topic...

×   Pasted as rich text.   Paste as plain text instead

  Only 75 emoji are allowed.

×   Your link has been automatically embedded.   Display as a link instead

×   Your previous content has been restored.   Clear editor

×   You cannot paste images directly. Upload or insert images from URL.

×
×
  • Create New...