Bonjour !
Une âme charitable pourrait-elle me traduire cette conversation en latin, elle proviens d'un livre qui ressemble à un roman policier.
Post longam noctem
Personae: Dorippa, Terentia
"Salve era," inquit Dorippa, ancilla Terentiae, e cubiculo egredienti. "Bene dormivisti?"
"Non bene," inquit Terentia, "dormivi, immo male dormivi."
Tum Dorippa: "Non? Male narras, era."
"Oculos," inquit Terentia, "tota nocte non clausi."
"Cur non?" rogat ancilla.
Tum Terentia: "Quod etiam nescio quid faciam ut pugionem patris reperiam."
Dorippa adnuit. "Possumne," inquit Dorippa, "te adiuvare in pugione reperiendo?"
Respondit Terentia: "Nescio. Sed estne quod edam?"
Ad hoc Dorippa: "Est. Panem, mel, lac tibi affere possum."
"Placet," inquit Terentia, "affer mihi ea omnia."
Dorippa e conclavi egreditur. Non multo post cum pane, melle, poculo lactis redit. Poculum in
mensa ante Terentiam ponit. Terentia panem cum melle edit et lac bibit.
"Estne," inquit Terentia, "aliud quod bibam? Habemusne vinum? Lac mihi non placet."
Tum Dorippa: "Aliud non habemus. Aut lac aut nihil."
Terentia poculo posito ad ianuam it. "Foras eo ut patris pugionem quaeram. Tu autem hic mane."
"Num sola," inquit Dorippa, "foras ibis? Roma est urbs periculosa. Nonne vis me cum te ire?"
"Nolo," inquit Terentia. Noctu Roma profecto periculosa est. Nunc autem mane est. Sol lucet.
Mane hic."
Ad hoc Dorippa statim: "Etiam mane Roma est urbs periculosa. Cave, era!"
Terentia non respondet. Ianua aperta foras egreditur. Post se ianuam claudit. Dorippa poculum
Terentiae sumit. Etiam lactis plenum est. Subridet tum bibit. Lac enim ei placet.