Fermer ce volet Fermer ce volet

Maximes juridiques


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Sacerdos non potest ne debet revelare sibi imposita per confitentem in sacramentali confessione.
Saepe enim accidit ut quis jure civili teneatur, sed iniquum sit eum judicio condemnari.
Saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines.
Saisina facit stipitem.
Salus patriae OU populi, prima lex.
Salus populi ou Reipublicae suprema lex esto.
Salva rerum substantia.
Salvo jure alieno.
Sanae mentis.
Sanatio in radice.
Sanctum est quod ab injuria hominum defensum atque munitum est.
Sane enim inter fratrem sororemque nuptiae prohibitae sunt, sive ab eodem patre eademque matre nati fuerint, sive ex alterutro eorum.
Satisfacio pro solutione est.
Scimus est de actione separata ad aliam actionem fieri non posse, etiam inter easdem personas.
Scire debemus in stipulationibus tot esse stipulationes quot species.
Scire leges non hoc est, verba earum tenere, sed vim ac potestatem.
Scriptum jus est lex, plebiscita senatusconsulta, principum placita, magistratum edicta, responsa prudentium.
Scriptura non valeat nisi in qua annus et dies evidenter ostenditur.
Scripturae mercatorum praesumuntur confectae tempore non suspecto, nisi arguantur de falso.
Sectio bonorum.
Secundo: supra, avus, avia, infra, nepos, neptis; ex transverso, frater, soror.
Secundum allegata et probata, ex legitima cognitione, judex judicare debet.
Secundum allegata et probata.
Secundum bonam fidem restitui debere constat, amissis etiam instrumentis sine dubio caetera probationum indicia jure prodita non habentur irrita.
Secundum legem.
Secundum qualitatem personae et bonorum.
Secundum se et sucundum naturam rei immediate in eam deductae.
Secundum subjectam materiam.
Sed ante nuptias data, earum expectat adventum.
Sed domino quidem rei gestae adversus eum qui gessit, directa competit actio: negotiorum autem gestori, contraria.
Sed et mente captis, et surdis, et mutis, et qui perpetuo morbo laborant, qui a rebus suis superesse non possunt, curatores dandi sunt.
Sed et nutus solo pleraque consistunt.
Sed et propter paupertatem excusationem tribui, tam divi fratres quam per se divus Marcus rescripsit, si quis imparem se oneri injuncto possit docere.
Sed et quis stipuletur alii, cum ejus interesset, placuit stipulationem valere.
Sed et quod principi placuit, legis habet vigorem, cum, lege Regia, quae de ejus imperio lata est, populus ei et in eum omne imperium suum et potestatem concedat.
Sed et si bonus armenti usus relinquatur, omnem usum habebit, et ad arandum, et ad caetera ad quae boves apti sunt.
Sed et si credat aliquis invito domino se rem commodatam contrectare, domino autem volente id fiat, dicitur furtum non fieri.
Sed et unum testamentum pluribus perficere codicibus quis potest, secundum obtinentem tamen observationem omnibus factis.
Sed etiam adversus fiscum et municipes impetraretur separatio.
Sed etsi consensu plurium societas sit, morte unius socii solvitur, etsi plures supersint; nisi in coeunda societate aliter convenit.
Sed ita demum pro herede gerendo acquiret hereditatem, si jam sit delata.
Sed naturalia quidem jura, quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providenetia constitua, semper firma atque immutabilia permanent.
Sed nec aedificium quidem positurum in fundo, nisi si quod ad fructum percipiendum necessarium sit.
Sed si ego minoris me locare sensero, tu pluris, te conducere, utique non pluris erit conductio quam quanti ego putavi.
Sed si is qui vendidit fidem emptoris secutus est, dicendum est statim rem emptoris fieri.
Sed si quid inaedificaverit, postea eum neque tollere hoc, neque refigere posse.
Sed si rem legatarii quis ei legaverit, inutile legatum est, quia, quod proprium est ipsius, amplius ejus fieri non potest.
Semel furiosus semper praesumitur furiosus.
Semel heres semper heres.
Semper in obscuris quod minimum est sequimur.
Semper in stipulationibus et in caeteris conctractibus id sequimur quod actum est, aut si non appareat quod actum est, erit consequens ut id sequamur quod in regione in qua actum est frequentatur.
Semper necessitas probandi incumbit illi qui agit.
Semper opportet ostendi originale.
Semper, qui non prohibet pro se intervenire, mandare creditur.
Senes sunt diminuti sensu et intellectu ita quod repuerascere incipiant.
Sententia judicis.
Sententiae latae effectus est quod per judicem qui eam tulit, revocari vel mutari non possit, ac ne eodem quidem die, quia judex esse desiit.
Separatio bonorum.
Separatio quoad torum et mensam.
Sequester dicitur apud quem plures eamdem rem, de qua controversia est, deposuerunt.
Series rerum perpetuo similiter judicatarum.
Servatis servandis.
Servitudo 0U servitus non altius tollendi.
Servitudo OU servitus non aedificandi.
Servitus aquae hauriendae.
Servitus arenae fodiendae, calcis coquendae, lapidis eximendi, cretae exhibendae.
Servitus atque ducendae.
Servitus cloacae mittendae.
Servitus est qualitas non substantia, quae dicitur inesse non principaliter sed accessorie, sicut qualitas inest subjecto.
Servitus ita diffusa ut omnes glebae serviant.
Servitus luminibus non officiendi.
Servitus non aedificandi vel altius tollendi.
Servitus non in faciendo consistit.
Servitus oneris ferendi.
Servitus projiciendi.
Servitus quae in faciendo consistere nequit.
Servitus realis est quae debetur a re rei.
Servitus servitutis esse non potest.
Servitus stillicidii non avertendi.
Servitus tigni immittendi.
Servitutes aut personarum sunt, ut usus et ususfructus, aut rerum ut servitutes rusticorum praediorum et urbanorum.
Servitutes dividi non possunt.
Servitutes hominum vel personarum.
Servitutes praediorum aliae in solo, aliae in superficie consistunt.
Servitutes quae in superficie consistunt possessione retinentur.
Servitutes rerum vel praediorum.
Servitutes sunt neque in bonis, neque extra bona.
Servitutis destinatio causa commodioris usus, si non temporalis, sed perpetua.
Servitutum non ea est natura ut aliquid faciat quis, sed ut aliquid patitur, vel non faciat.
Sestercio nummo uno.
Si advocatus, in causa suscepta, iniqua cupiditate fuerit repertus, ex conventu honestorum et judiciorum communione separetur.
Si aedium ususfructus legatus sit, colores et picturas et marmora potest immittere et sigilla, et si quid ad domus ornatum.
Si alicujus rei contracta societas sit, et finis negotio impositus est, finitur societas.
Si alii usus, alii fructus ejusdem rei legetur: id percipiet fructuarius quod usuario supererit.
Si animo contrahendae societatis id actum sit.
Si areae legatae domus imposita sit, debebitur legatario, nisi testator mutavit voluntatem.
Si areae ususfructus legatus sit mihi, posse me casam ibi aedificare custodiae causa earum quae in area sunt.
Si autem ille, qui nominatus est, vel noluerit, vel non potuerit pretium definire, tunc pro nihilo esse venditionem, quasi nullo pretio statuto.
Si barbaro habitu processeris.
Si causa, ex qua compensatur, liquida sit.
Si coelum digito tetigeris.
Si conjuncti disjunctis commixti sunt, conjuncti unius personae vice funguntur.
Si contra fit nihil est quod fit.
Si creditor sine vitio suo argentum pignori datum persiderit, restituere id non cogitur: sed si culpae reus deprehenditur, vel non probat manifestis rationibus se perdisse, quanti debitoris interest condemnari debet.
Si cui insulae ususfructus legatus est, quamdiu quaelibet portio ejus insulae remanet, totius soli usumfructum retinet.
Si de alia re stipulator senserit, de alia promissor, perinde nulla contrahitur obligatio, ac si ad interrogatum responsum non esset.
Si debitori meo reddiderim cautionem, videtur inter nos convenisse ne peterem.
Si decem tibi locem fundum, tu autem existimes quindecim te condure nihil agitur.
Si domus ususfructus legatus sit, meritoria illic usufructuarius facere non debet nec per coenacula dividere domum.
Si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint, totum id corpus, quod ex confusione fit, utriusque commune est, veluti si qui vina sua confuderint, aut massas argenti vel auri conflaverint.
Si eadem res duobus legata sit, sive conjunctim sive disjunctim, si ambo perveniant ad legatum, scinditur inter eos legatum.
Si enim tres liberos superstites Romae qui habeat, vel in Italia quattuor, vel in provinciis quinque, a tutela vel cura potest excusari, exemplo ceterorum munerum, nam et tutelam vel curam placuit publicum munus esse.
Si epistola a te missa mihi inscripta est, te mortuo cum mihi traditur, a me acceptari non potest.
Si forte aquam aut majorem fecerit, aut citatiorem, aut vehementiorem, aut si comprimendo redundare effecit.
Si fructuarius proprietatem adsecutus fuerit, desinit quidem ususfructus ad eum pertinere, propter confusionem.
Si fullo vestimenta polienda acceperit, eaque mures roserint, ex locato tenetur, quia debuit hac rem cavere.
Si fundus commissoria lege venerit, magis est, ut sub conditione resolvi emptio quam sub conditione contrahi videatur.
Si fundus hypothecae datus sit, deinde alluvione major factus, totus obligabitur.
Si grex legatus fuerit, posteaque ad unam ovem pervenerit, quod superfuerit vindicari potest.
Si habens mandatum illud excedit, vel contra facit, de mandatario statim negotiorum gestor efficitur.
Si id non apparet, non jus deficit sed probatio.
Si impossibilis conditio obligationibus adjiciatur, nihil valet stipulatio. Impossibilis autem conditio habetur, cui natura impedimento est quominus existat.
Si in nomine dissentiamus, verum de corpore constest, nulla dubitatio est quin valeat emptio et venditio; nihil enim facit error nominis cum de corpore constet.
Si in rem aliquis agat, debet designare rem. Appellatio enim rei non genus, sed speciem significat.
Si in una eademque causa unus appellaverit, ejusque appellatio pronunciata est, ei quoque prodest qui non appellaverit.
Si in venditione conditionali hoc ipsum convenisset: ut res periculo emptoris servaretur, puto pactum valere.
Si incendio vel ruina aliquid contingit, vel aliquod damnum fatale, non tenebitur; nisi forte, cum posset res commodatas salvas facere, suas praetulit.
Si intempestive renuntiatur societati, esse pro socio actionem.
Si judex, aut arbiter jure datus, ob rem judicandam pecuniam acceperit, capite luito.
Si judicas, cognosce, si regnas, jube.
Si jussu judicis restituta sit, accessionem esse nihil dandam placuit.
Si lata culpa amiserit aliquid, tenebitur.
Si modo non hujus ipsius culpa is casus intervenerit.
Si moventia non sint, ut soli quoque capiantur.
Si negativa indefinita probari non potest, id non inde est quia negativa, sed quia indefinita; nec affirmativa indefinita potest.
Si negotium impuberis aliquis ex officio amicitiae gesserit, debet bonis ejus venditis privilegium pupillo conservari.
Si nihil de partibus lucri et damni nominatim convenerit, aequales scilicet partes et in lucro et in damno spectantur.
Si non fuerint partes societati adjectae, aequas eas esse constat.
Si nox furtum factum escit, si eum occisit, jure caesus esto.
Si nuptiae sequuntur.
Si omnes.
Si plures conditiones institutioni adscriptae sunt: si quidem conjunctim, ut puta: si illud et illud facta erint, omnibus parendum est: si separatim, veluti si illud aut illud factum erit, cuilibet obtemperare satis est.
Si plures instituantur, ita demum partium distributio necessaria est, si nolit testator eos ex aequis partibus heredes esse.
Si plures sint fidejussores, quotquot erunt numero, singuli in solidum tenentur; itaque liberum est creditori a quo velit solidum petere.
Si ponenda pecora partiaria (id est ut foetus eorum, portionibus quibus placuit inter dominium et pastorem, dividentur), apollinarum suscepisse probabitur, fidem pacto praestare per judicem compelletur.
Si praesumitur ex illius verbis si dixisset se velle sententiam ferre odio vel amicitia.
Si pretio nulla venditio est.
Si proprietati nudae in dotem datae ususfructus accesserit, incrementum videtur dotis, non alia dos, quemadmodum si quid alluvione accessisset.
Si qua tamen vetustate corruissent, neutrum cogi reficere.
Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur.
Si qui dabat, in sortem se dare dixisset.
Si qui nomen heredis quidem non dixerit, sed indubitabili signo eum demonstraverit, quod pene nihil a nomine distat, valet institutio?
Si quibus colono agrum colendum det, ut partiantur fructus, non contrahitur locatio, sed societas; nam locatio fit mercede, non partibus rei.
Si quid ad collationem viae, puto hoc quoque fructuarium subiturum.
Si quid autem fidejussor pro reo solverit, ejus recuperandi causa habet cum eo mandati judicium.
Si quid dari stipulentur, non est necessaria tutoris auctoritas; quod si aliis pupilli promittant, necessaria est tutoris auctoritas.
Si quid universitati debetur, singulis non debetur; nec quod debet universitas, singuli debent.
Si quidem certum corpus legatum sit, ibi praestabitur quo relictum est.
Si quis aliud pro alio intenderit, nihil eum periclitari placet; sed in eodem judicio, cognita veritate, errorem suum corrigeri si permittimus.
Si quis alium daturum facturumve quid spoponderit, non obligabitur.
Si quis ante sententiam professus fuerit se a judice non provocaturum, indubitate provocandi auxilium perdidit.
Si quis custodiae causa fecit, apparet non videri pro herede gessisse.
Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est.
Si quis dolia vitiosa ignorans locaverit, deinde vinum effluxerit, tenebitur in id quod interest, nec ignorantia ejus erit excusata.
Si quis donaturus mihi pecuniam dederit alicui ut ad me perferret, at ante mortuus erit quam ad me perferat, non fieri pecuniam dominii mei constat.
Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae vel postumo dedisse videtur, quia filii vel filiae appellatione et postumus vel postuma continetur.
Si quis igitur, compensare potens, solverit, condicere poterit, quasi indebito soluto.
Si quis in nomine, cognomine, praenomine legatarii erraverit testator, si de persona constat, nihilominus valet legatum; diemque in heredibus servatur et recte.
Si quis intentione ambigua vel oratione usus sit, si quod utilius ei, accipiendum est.
Si quis per vinum deliquerit, apud sapientes judices venia quidem facta donantur, sed levitatis damnantur actores.
Si quis ratum habuerit quod gestum est, obstringitur mandati actione.
Si quis rem suam quasi alienam legaverit, valet legatum: nam plus valet quod in veritate est, quam quod in opinione.
Si quis societatem ad emendum coierint, denique res alterius dolo vel culpa empta non sit, pro socio esse actionem constat.
Si quis supra se pro alio, seu computo alterius, tractam aliquam fecerit... vel litteras aliquas suscripserit, exceptionem aliquam vel defensionem ex persona ipsius principalis allegare non poterit, ut puta quod principalis esset minor, vel femina...
Si quis velit vicino aliquid jus contituere, pactionibus atque stipulationibus id efficere debet.
Si quis, cum tutor non esset, pro tutore negotia gessit, privilegio locum esse manifestum est.
Si Reipublicae quisque ad usus publicos magis obligatus quam creditori.
Si remunerandi gratia honor intervenerit, erit mandati actio.
Si renovatio esset indeterminata, nihil operaretur.
Si res legata sine facto heredis perierit, legatario decedit.
Si res pro derelicto habita sit, statim nostra esse desinit et occupantis fit.
Si rivus privatus intervenit, finium regundorum agi postest.
Si stipuler rem cujus commercium non habeo, inutilem esse stipulationem placet. Si quis promittat, cujus non commercium habet ispi, nocere, non mihi.
Si sub conditione emptio facta sit, pendente conditione, emptor usum non capiet.
Si sui heredes non sunt, ad adgnatos legitima hereditas pertinebit, inter quos primum locum consanguinei obtinent.
Si tanta vis navi facta sit quae temperari non potuit, nullam in dominum dandam actionem.
Si tuendi duntaxat non etiam usciscendi causa factum sit.
Si unus ex sociis rem communem vendiderit consensu sociorum, pretium dividi debet ita, ut ei caveatur, indemnem eum futurum. Quod si jam damnum passus est, hoc ei praestabitur.
Si vero et ipse contra defunctum habeat actiones, non hae confunduntur; sed similem cum aliis creditoribus per omnia habeat fortunam.
Si vestimenta servanda balneatori data perierunt, si quidem nullam mercedem servandorum vestimentorum accepit, depositi eum teneri... si accepit ex conducto.
Si vis te mihi succidere, fac ut tibi succedam.
Si volet ausus.
Si, post moram promissoris, homo decesserit, tenetur nihilominus, proinde ac si viveret; et hic moram videtur fecisse, qui litigare maluit, quam restituere
Sic appellatur, facille est intelligere, namque stipulatur quis ut solvatur sibi quod fuerit judicatum.
Sic donavit, ut si mors contigisset, tunc haberet cui donatum.
Sic.
Sicut autem liberum est mandatum non suscipere, ita susceptum consummari oportet.
Sicut initio libera potestas unicuique est habendi vel non habendi contractus, ita renuntiare semel constituae obligationi adversario non consentiente, nemo potest.
Sicut liberum est mandatum suscipere, ita susceptum consummari oportet.
Sicut proprio filio alimenta praestare tenetur pater, ita et nepoti suscepto ex filio, quamvis per illegitimam conjunctionem.
Sicut re corporali extincta ita et usufructu extincto, pignus hypothecave perit.
Signum retinet signatum.
Silentio comparatur responsum anceps, dubium, incertum, dum nihil interest an taceat interrogatus, an obscure respondeat, an incertum dimittat interrogatorem.
Simili modo, finitur tutela morte vel pupillorum, vel tutorum.
Simplex titulus novus non est dispositorius, sed declaratorius seu probatorius... Nec aliquid de novo inducit circa substantiam obligationis, sed bene circa quaedam extrinseca et accidentalia, videlicet, circa probationem et vim executivam.
Simplicitas legibus amica.
Simul ac in aliquo vitiata est, perdit officium suum.
Sine causa legibus cognita.
Sine causa legitima.
Sine die.
Sine die.
Sine domino.
Sine dubio heres manebit, qui semel extitit.
Sine fraudis consilio.
Sine onere.
Sine qua non.
Sine tutore auctore.
Singularum rerum dominia nobis adquiruntur mancipatione, traditione, usucapione in jure cessione, adjudicatione, lege.
Singuli solidum debent, unum debent omnes.
Singulis controversiis singulas actiones unumque judicati finem sufficere probabili ratione placuit: ne aliter modus litium multiplicatus summam atque inexplicabilem faciat difficultatem, maxime si diversa pronuntiarentur.
Singulorum autem hominum multis modis res fiunt: quarumdam enim rerum dominium nanciscimur jure naturali, quod, sicut diximus, appellatur jus gentium, quarumdam jure civili.
Sive quis imperet servo, hac actione tenetur: idem et si filio imperet.
Sive terra, sive tignum, sive aes, nostrum erit.
Societas alicujus negotiationis.
Societas coïri postest vel in perpetuum, id est, dum vivunt, vel ad tempus, vel ex tempore, vel sub conditione.
Societas compendii.
Societas est corpus mysticum ex pluribus nominibus conflatum.
Societas in qua non expenditur nomen accommandantium, sed accommandantarii duntaxat.
Societas leonina.
Societas lucri.
Societas omnium bonorum.
Societas omnium quae ex quaestu veniunt.
Societas quaestus.
Societas quodammodo jus fraternitatis in se habet.
Societas solvitur ex personis, ex rebus, ex voluntate, ex actione.
Societas talis coire non potest, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret; et hanc societatem leoninam solitum appellare. Et nos consentimus talem societatem nullam esse.
Societas unius rei.
Societas universorum bonorum quae ex quaestu veniunt.
Societatem coire et re, et verbis, et per nuntium posse nos dubium non est.
Societatem, uno pecuniam conferente, alio operam, posse contrahi magis obtinuit.
Socii mei socius meus socius non est.
Socius si ideo condemnandus erit, quod pecuniam communem invaserit, vel in suos usus converterit, omnimodo, etiam mora non interveniente, praestabuntur usurae.
Socius socio etiam culpae nomine tenetur, id est, desidiae atque negligentiae.
Socrum quoque et novercam prohibitum est uxorem ducere, quia matris loco sunt.
Sol occasus suprem tampestas esto.
Sola cogitatio furti faciendi non facit furem.
Sola patientia inducit mandatum.
Solarium, quod pro solo penderetur.
Solemnia probantia.
Solent et debent mercatores rationum libros conficere; id enim ad statum eorum praecipue pertinet.
Solent hodie mercatores assecurationes facere.
Solent judices in dubiis causis, exacto jurejurando, secundum eum judicare qui juraverit.
Solidum singulis debetur, et promittentes singuli in solidum tenentur.
Solius aequitatis vinculum.
Solo animo.
Solo consensu.
Solus consensus obligat.
Solute jure dantis, solvitur jus accipientis.
Solutio est praestatio ejus quod in obligatione est.
Solutio litteris.
Solutio verbis.
Solutionis verbo satisfactionem quoque omnem accipiendam, placet.
Solutionis verbum pertinet ad omnem liberationem quoquo modo factam.
Soluto matrimonio, ejusdem generis et qualitatis alias restituat.
Solvens.
Solvere eum dicimus qui fecit quod fecere promisit.
Solvitur adhuc societas etiam morte socii; quia qui societatem contrahit, certam personam sibi elegit.
Soror jure consanguinitatis tam ad fratris quam ad sororis hereditatem admittitur.
Specialia generalibus derogant, non generalia specialibus.
Specialiter.
Speciei per genus non derogatur.
Species perit ei cui debetur.
Spoliatus ante omnia restituatur OU restituendus.
Spondet diligentiam et industriam gerendo negotio parem.
Spondet peritiam artis.
Sponsalia per verba de futuro OU de praesenti.
Sponsalia sunt sponsio et repromissio nuptiarum futurarum.
Sponsalia, sicut nuptiae, consensu contrahentium fiunt.
Sponte sua.
Stabitur praesumtioni donec probetur in contrarium.
Stare decisis.
Stare in judicio.
Statim a testamento quo pluribus conditio apposita est, divisa quoque in singulas personas videri postest... Enumeratione personarum potest videri esse divisa.
Statim quidem debetur, sed peti priusquam dies venerit non potest.
Statim quod mando de adeundo, jam adeo; et ita nihil remanet faciendum per procuratorem.
Statu quo ante bellum.
Statuo quo ante.
Status civitatis.
Status personae.
Statutum quod ad personam respicit.
Stipulatio debiti.
Stipulatio ex utriusque consensus valet.
Stipulatio non valet, in rei promittendi arbitrium collata conditione.
Stipulatio poenae.
Stipulatio.
Stipulationes perimuntur si pendente conditione res extincta fuerit.
Stipulationum quaedam certae sunt, incertae.
Stricti juris.
Strictissimae interpretationis.
Stricto sensu.
Stulta sapienta quae vult lege sapientor esse.
Sua et aliena, veluti si de communibus suis et Titii negotiis gerendis tibi mandet, vel ut sibi et Titio fundum emeres, vel ut pro eo et Titio spondores.
Suae quisque rei moderator est et arbiter.
Suam conditionem meliorem facere.
Sub condicione.
Sub conditione debitum, per errorem solutum, pendente quidem conditione, repetitut; conditione autem existente, repeti non potest.
Sub conditione stipulatio fit, cum in aliquem casum differtur obligatio, ut si aliquid factum fuerit aut non fuerit, stipulatio commitatur.
Sub impossibili conditione factam stipulationem constat inutilem esse.
Sub modo.
Sub praetextu instrumenti post reperti, transactionem bona fide finitam rescindi jura non patiuntur
Sub tutela juris publici latet jus privatum.
Sublata causa, tollitur effectus.
Sublato principali, tollitur accessorium.
Subrogatio est transfusio unius creditoris in alium, eadem vel mitiore conditione.
Subrogatum capit naturam subrogati.
Substantia hereditatis.
Substitutus capit a gravante, non a gravato.
Succedere in locum priorum creditorum.
Succedit in omne et tale jus quod et quale competebat.
Successor in universum jus.
Sui autem et necessarii heredes sunt, veluti filius, filia, nepos neptisque ex filio, et deinceps ceteri liberi, qui modo in potestate morientis fuerint.
Sui autem heredes existimantur, ut supra diximus, qui in potestate morientis fuerint: veluti filius, filia, nepos neptisve ex filio, pronepos proneptisve ex nepote, ex filio nato prognatus prognatave.
Sui juris.
Sui juris.
Sumit pro vero prae; id est antequam aliunde probetur.
Summa divisio.
Summum jus, summa injuria.
Sunt quaedam quae omnimodo legatum sequuntur.
Suo periculo cessat.
Superficiarius habet jus in superficie, emphyteutica in solo.
Superficies solo cedit.
Superior cognatio est parentum; inferior, liberorum; ex transverso, fratrum sororumve, et eorum qui quaeve ex eis generantur.
Suppression veri.
Supra.
Suscepti periculi pretium.
Suspectus autem est, qui non ex fide tutelam gerit, licet solvendus sit.


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.2149 sec ] [ (PHP: 63% - SQL: 37%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 249 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS