Fermer ce volet Fermer ce volet

Maximes juridiques


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Qua de causa recte dicimus arcaria nomina nullam facere obligationem, sed obligationis factae testimonium praebere.
Qua dolo malo facta esse dicentur.
Qua existente nascitur obligatio; deficiente, nulla constituitur.
Qua ratione verius esse videtur, si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominum effici.
Qua ratione, si cui libera universorum negotiorum administratio a domina permissa fuerit, isque ex iis negotiis rem vendiderit et tradiderit, facit eam accipientis.
Quae ab herede coeperunt.
Quae accessionum locum obtinent exstinguuntur, cum principales res peremptae fuerint.
Quae bona fide, medio tempore, per heredem gesta sunt, rata conservari solent.
Quae certo OU uno jure contrahuntur contrario jure pereunt.
Quae consensu contrahuntur contrario consensu pereunt.
Quae domi geruntur non facile per alienos testes possunt comprobari.
Quae facta laedunt pietatem, existimationem, verecundiam nostram, et ut generaliter dixerim, contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est.
Quae fraudationis causa gesta erunt: haec verba generalia sunt et continent in se omnem omnino in fraudem factam vel alienationem, vel quemcumque contractum.
Quae in contractu tacite veniunt.
Quae in fraudem creditorum facta sunt.
Quae in fundo illata erunt, pignori sunto.
Quae in jure consistunt.
Quae in solo consitunt.
Quae in superficie consistunt.
Quae moveri possunt.
Quae non ipsi alveo fluminis cohaeret, sed virgultis aut alia qualibet levi materia ita sustinetur in flumine, ut solum ejus non tangat, atque ipsa moveatur.
Quae non moveri possunt.
Quae non possunt singula, cumulata juvant.
Quae nullo continentur loco.
Quae omnia apertius et perfectissime a quotidiano judiciurum usu in ipsis rerum documentis apparent.
Quae parata sunt ut imponantur non sunt aedificia.
Quae partus abactionem patitur.
Quae personae sunt, ad heredem non transeunt.
Quae positae sunt ad integrandam domum.
Quae praedii causam meliorem aut amoeniorem tantum fecit ut prospectus..
Quae rem meliorem faciunt, omissae tamen non diminuunt.
Quae semel constituta sunt resolvuntur, si in eum casum incederint a quo incipere non potuerunt.
Quae separationem non admittunt in totum vitiantur.
Quae speciem tantum ornant, fructus vero non augent.
Quae sunt eadem unitertio sunt eadem inter se.
Quae sunt merae facultatis, nullo possunt temporis spatio praescribi.
Quae tangi non possunt.
Quae temporalia sunt ad agendum perpetua sunt, ad excipiendum
Quae uno jure contrahuntur contrario jure dissolvuntur.
Quae, dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, jus commune non laedunt.
Quaecumque aliis juncta sive adjecta accessionis loco cedunt; ea, quamdiu cohaerent, dominus vindicare non potest; sed ad exhibendum agere potest ut separentur et tunc vindicentur.
Quaecumque jure magistratus competunt, mandari possunt.
Quaecumque per exceptionem perimi possunt, in compensationem non veniunt.
Quaecumque sunt individua contractu, multa magis sunt individua obligatione et solutione.
Quaedam actiones mixtam causam continere videntur, tam in rem quam in personam.
Quaedam necessaria, quaedam naturalis, quaedam accidentalis.
Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales.
Quaedam res enim naturali jure communia sunt omnium, quaedam publica, quaedam universitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae ex variis causis cuique adquiruntur.
Quaedam, tametsi honesti accipiantur, inhonesti tamen petuntur.
Quaestus enim intelligitur qui ex opera cujusque descendit.
Quale?
Qualiscumque possessor, hoc ipso quod possessor est, plus juris habet quam qui non possidet.
Qualitas solidi in inviduis realis est.
Qualitates praediorum.
Quam emisse tu dicis, ita ut pretium perveniret ad eosdem priores creditores.
Quam per incertam opinionem animo suo testator subjicit.
Quamvis enim quis pro parte vivere non possit, tamen alimenta dividua sunt; id est, res quibus alimur pro parte, sive a pluribus praestari possunt, ut natura et experientia docent.
Quamvis heres tutoris tutor non est, tamen ea quae per defunctum inchoacta sunt, per heredem, si legitimae aetatis et masculus sit explicari debent.
Quamvis in bonis mariti dos sit, mulieris tamen est.
Quamvis jure regulariter tempus statim currat de momento ad momentum, tamen de consuetudine communiter observatur quod dies a quo praefigitur terminus non computetur in termino.
Quamvis quis pro parte vivere non possit, tamen alimenta dividua sunt; id est, res quibus alimur, pro parte, sive ab uno, sive a pluribus praestari possunt, ut natura ex experentia docent.
Quando debebat uti certo tempore vel loco, et usus est alio loco vel tempore.
Quando testis falsum deposuit circa factum principale vel qualitates substantiales: secus autem si circa alia extrinseca, nam eo casu non dicitur falsus.
Quando tua bona paterna avitaque nequitia tua disperdis, liberosque tuos ad egestatem perducis, ob eam rem tibi ea re commercioque interdico.
Quanti minoris.
Quantum bonum aequum judici videbitur.
Quantum cujus intersit in facto non in jure consistit.
Quantum mea interfuit, id est quantum mihi abest, quantumque lucrari potui.
Quantum mihi abest quantumque lucrari potui.
Quantum possessum, tantum praescriptum.
Quantum profunditatis habuerint, tantum spatii relinquito.
Quantum.
Quare debetur?
Quarum una alterius vice fungitur.
Quas res natura, vel gentium jus, vel mores civitatis commercio exemerunt, earum venditio nulla est.
Quas universitati prioris fundi adjunxit.
Quasi contraxisse videntur.
Quasi deteriorem fundum fecerit maritus tenebitur.
Quasi ex contractu.
Quasi ex defectu conditionis.
Quasi ex delicto.
Quasi nuptiarum solae mentis facilius inducat ut qui mulieri donavit de dote constituanda cogitasse videatur.
Quatenus ad eum ipsum fundum opus sit.
Quatenus cujus intersit, in facto, non in jure consistit.
Quatenus locupletior factus est.
Quatenus locupletiores facti sunt.
Quem de evictione tenet actio, eumdem agentem repellit exceptio.
Quem esse mercatorem demonstrat pluritas negotiorum.
Quem liberum dolo malo retines, exhibeas.
Quem sequuntur commoda, eundem debent sequi incommoda.
Quemadmodum, ob culpam emptoris, non debet obligatio aggravari, ita, ob culpam emptoris, non purgatur culpa.
Quemquam ex agnatis necare flagitium habetur.
Querela inofficiosae dontationibus.
Querela inofficiosi testamenti.
Qui accedunt sine itinere habet, actione de servitudine utetur.
Qui actum sine itinere habet, actione se servitute utetur.
Qui ad certum tempus conduxit, finito quoque tempore, colonus est; intelligitur dominus, quum patitur colonum in fundo esse, ex integro locare.
Qui adest mutuus consensus, et sic forma et substantia pacti, ergo debet subsistere pactum.
Qui admittitur socius, ei tantum socius est qui admisit, et recte.
Qui agit certus esse debet, cum sit in postestate ejus quando velit experiri.
Qui alium facturum promisit, videtur in ea causa esse, ut non teneatur; nisi poenam ipse promiserit.
Qui alterius jure utitur, eodem jure uti debet.
Qui artem profitetur peritiam quoque profitetur.
Qui auctor est non se OU se non obligat.
Qui bona fide ab eo qui dominus non erat, cum crediderit eum dominum esse, rem emerit.
Qui certat de damno vitando anteponendus est ei qui certat de lucro captando.
Qui confirmat nihil dat.
Qui creditores habere se scit et universa bona sua alienavit, intelligendus est fraudandorum creditorum animum habuisse.
Qui culpa sua damnum sentit nullum damnum videtur.
Qui cum alio contrahit, vel est, vel debet esse non ignarus conditionis ejus.
Qui de uno dicit, de altero negat OU dicit de uno, negat de altero.
Qui divisiones partium omnium incisionesque servat, mensurisque et institutis opera fabricationibus stringit.
Qui dominus est soli, dominus est caeli et inferorum.
Qui dos quae sine matrimonio non esse potest, inciperet eo tempore quo jam matrimonium non est.
Qui efficere non potest, cum alii possibile.
Qui enim solvit, nunquam ita resupinus est, ut facile suas pecunias jactet, et indébitas effundat.
Qui ex ea nascuntur familiae paternae nomen ferunt, non maternae.
Qui excessit fines mandati aliud quid facere videtur.
Qui excipit probare debet quod excipitur.
Qui facit actum protestationi contrarium, videtur a protestatione discedere.
Qui factus mihi quidem prodesse potest, ipsi vero nihil nociturus est.
Qui fuit furiosus aliquo temporis momento, non ideo praesumitur in posterum fuisse furiosus.
Qui furere coepit, et statum, et dignitatem, et magistratum et potestatem videtur retinere, sicut rei suae dominium retinet.
Qui habent causam ab alio.
Qui hereditatem vel partem hereditatis petit, is non ex eo metitur quod possessor occupavit, sed ex suo jure.
Qui hoc anno aut hoc mense dari stipulatus est, nisi omnibus partibus anni vel mensis praeteritis, non recte petet.
Qui impleto tempore remansit in conductione, non solum reconduxisse videtur, sed etiam pignora videntur durare.
Qui in carcerem aliquem detrusit ut aliquid ei extorqueret, quidquid ob hanc causam factum est, nullius momenti est.
Qui in mora est culpa non vacat.
Qui in re erravit, dum putat non esse hereditatiam.
Qui in utero sunt intelliguntur in rerum natura esse.
Qui insupportabilem sarcinam imponit, non videtur utiliter gestum.
Qui intelligit non recte se agere, sed vexandi advesarii gratia actionem instituit, potiusque ex judicis errore vel iniquitate victoriam sperat, quam ex causa veritatis.
Qui licet non exerceatur semper, tamen semper apta est exerceri sine facto hominis.
Qui majorem locum in territorio habere dicitur, ceteris qui minus possident integrum locum assignare compellitur.
Qui malvult, vult.
Qui mandat ipse fecisse videtur.
Qui mortui nascuntur, liberorum loco non sunt.
Qui mortui nascuntur, neque nati, neque procreati videntur, quia nunquam liberi appelari potuerint.
Qui neque tempus, neque finem expensarum haberet sed bona sua dilacerando et dissipando profudit.
Qui non facile quae domi geruntur per alios possunt probari.
Qui non laborat nec manducet.
Qui non potest capere propter vitium rei, fructus suos fecit.
Qui non potest contrahere, non potest confiteri.
Qui non potest donare, non potest confiteri.
Qui non quaeritur, dum quaeri posset, partem facit.
Qui paciscitur sibi heredique suo pacisci intelligitur.
Qui partum supponit, falsum committit.
Qui partus abactionem facit.
Qui pignus secundo loco acceperit, ita jus suum confirmare potest, si priori creditori pecuniam solverit; aut, cum obtulisset, isque accipere noluisset, eam obsignavit et deposuit.
Qui potest majus potest et minus.
Qui pretium omittendae hereditatis causa capit, non videtur heres.
Qui promisit se obligare obligatur ad factum, quia contractus sunt facta.
Qui protestat nil agit.
Qui quasi suam rem neglexit, nulli querelae subjectus est.
Qui raptu potitur, stupro fruintur.
Qui rebus suis superesse non possunt.
Qui rem habent cum masculo.
Qui rem quasi suam neglexit, nulli querelae subjectus est.
Qui res alienas rapit, tenetur quidem etiam furti; quis enim magis alienam rem invito domino contrectat, quam qui vi rapit?
Qui sine tutoris auctoritate a pupillo emit non videtur bona fide emere.
Qui stipulatur reus stipulandi dicitur; qui promittit, reus promittendi habetur.
Qui superficiem in alieno solo habet.
Qui tacet consentire videtur.
Qui tacet habetur pro invito et contradicente.
Qui tacet, non utique fatetur, sed tamen verum est eum non negare.
Qui tardius solvit minus solvit.
Qui tendit ad eumdem finem.
Qui terram colit non pacta pecunia sed pro rata ejus quod in fundo nascetur, dimidia, tertia, etc.
Qui totam hereditatem acquirere potest, is pro parte eam scindendo adire non postest.
Qui tribuit beneficium.
Quia aliud pro alio, invito creditori solvi non potest.
Quia est ei opprobium si conficeret instrumentum quod contineret dispositionem dementis, quandoquidem ipsi tabelliones jurant diligenter officium exercere.
Quia hoc judicium fidei bonae est, continet in se doli mali exceptionem.
Quia placet non plus posse rogari quem restituere, quam quantum ei relictum, est.
Quia praefertur omnibus proprietariis et omnibus creditoribus etiam hypothecariis, etiam hypotheca expressa, nedum tacita.
Quia qui pretio fruitur, non magis habere intelligitur, quam qui principali re fruitur.
Quia quod perceperint et recte intellexerint, eloqui et testari non possunt.
Quia ususfructus in totum est gratia solius fructuarii, qui ideo tenetur de omni culpa, etiam levissima, etiam in omittendo.
Quicumque sub conditione obligatus curaverit ne conditio existeret, nihilominus obligatur.
Quid aliud sunt jura praediorum, quam praedia qualiter se habentia, ut bonitas salubritas, amplitudo?
Quid debetur?
Quid enim sic proprium est legum, ut claritas?
Quid enim tam congruum est fidei humanae quam ea, quae inter eos placuerunt, servare.
Quid ergo si neque regionis mos appareat, quia varius fuit? ad id quod minimum est redigenda summa.
Quid ergo, si cum domum juxta flumen haberem, ibidem per alluvionem flumen adjecerit? certe meum erit.
Quid foenerari? Quid hominem occidere?
Quid id quod in faciendo, aut non faciendo, stipulatur, incertum stipulari videtur.
Quid juris?
Quid quale quantum.
Quid sit falsum, quaeritur, et videtur id esse, si quis alienum chirographum imitetur, aut libellum, vel rationes intecidet, vel describat non qui alia in computatione vel in ratione mentiuntur.
Quidam.
Quidqui ex re nasci et renasci solet.
Quidquid autem eorum ceperis, eo usque tuum esse intelligitur, donec tua custodia coerceatur. Cum vero evaserit custodiam tuam, et in libertatem naturalem se receperit, tuum esse desinit, et rursus occupantis fit.
Quidquid impensum est propter funus.
Quidquid in calore iracundiae, vel fit, vel dicitur, non prius ratum est quam si perseverantia apparuit judicium animi fuisse.
Quidquid incedit in litem.
Quidquid juris.
Quidquid ligatur solubile est.
Quidquid, praeter necessitatem et honestatem, honori, fastui et vanitati circa exsiquias insumitur praerogativa non gaudet.
Quippe cum secuti sunt nomen et personam heredis, qui quodammodo eum elegerunt.
Quippe semper generata persona gradum adjiciat.
Quitus.
Quivis ex populo.
Quo mihi pignus, si id vendere non liceat.
Quoad commodum et incommodum.
Quoad genus.
Quoad individuum.
Quod a majoribus suis profectus sit.
Quod ab initio nullum est non producit effectum.
Quod ab initio vitiosum est tractu temporis convalescere non postest.
Quod ab omnibus, quod ubique, quod semper.
Quod abundat non vitiat.
Quod ad singulorum utilitatem pertinet.
Quod ad statum Reipublicae spectat.
Quod adquisitum est, repudiari non postest.
Quod ait praetor, sciente sic accipimus te conscio, et fraudem paricipante.
Quod ante pretium datur et fidem facit contractus facti, totiusque pecuniae solvendae.
Quod arrhae nomine datur argumentum est emptionis et venditionis contractae.
Quod attinet ad jus civile, servi pro nullis habentur; non tamen et jure naturali: quia, quod ad jus naturale attinet, omnes homines aequales sunt
Quod autem donatio causa mortis non valet, quando est in forma contractus, recte institutum est odio suggestionum.
Quod autem nullius est, naturali ratione occupanti conceditur.
Quod beneficio celeritatis inventum est.
Quod castas et pudicas maxime exasperat.
Quod contra jus est non est producendum ad consequentias.
Quod contra rationem juris receptum est, non producendum ad consequentias.
Quod emptionem venditionemque recipit, etiam pignorationem recipere potest.
Quod enim debeo, si alilus promittat, liberare me potest, si novationis causa hoc fiat..., liberat autem me is, qui quod debeo, promittit etiamsi nolim.
Quod enim semel repudiatum, redintegrari minime concedimus.
Quod ex re mea superest meum est.
Quod factum est, antea nullius fuerat.
Quod factum est, cum in obscuro sit, ex affectione cujusque capit interpratationem.
Quod filius succedat in locum patris seu matris, quantum ad successionem avi, non habet a patre, sed ex dispositione legis.
Quod fisco obligamus, et vindicare interdum, et alienare, et servitutem in praedio imponere possumus.
Quod fit, cum captus piscium vel avium, vel messium emitur; emptio enim contrahitur, etiamsi nihil incederit, quia spei emptio est.
Quod in diem debetur non compensabitur antequam dies veniat?
Quod in flumine publico ripave ejus fiat sive quid in id fluminem ripamve ejus immissum habeas, quo statio iterve navigio deterior sit, restituas.
Quod in regione, in qua actum est, frequentatur.
Quod in via publica itinereve publico factum immissumve habes quo ea via idve iter deterius fiat, restituas.
Quod indibitum per errorem solvitur, aut ipsum tantum repetitur.
Quod ita paulatim agro adjicitur, ut intelligere non possit quantum quoquo momento temporis adjiciatur.
Quod jussu alterius solvitur pro eo est quasi ipsi solutum esset.
Quod metus causa.
Quod meum est, sine facto meo ad alium transferri non postest.
Quod minotis sit, pluris vendere; quod pluris sit, minoris emere.
Quod natura fieri non concedit.
Quod naturaliter adquiritur, sicuti est possessio, per quemlibet volentibus nobis possidere adquirimus.
Quod non est lege prohibitum, intelligitur concessum.
Quod non jure factum est, hoc est contra jus, id est si culpa acciderit.
Quod nullum est ab initio tractu temporis convalescere non potest.
Quod nullum est, nullum producit effectum.
Quod omnibus aut pluribus in quaque civitate utile est.
Quod per alluvionem fundo accessit simile fit ei cui accedit.
Quod plerumque fit.
Quod principaliter istud jus videatur propter me et familiam meam, quod potius sit servitus realis, quia debetur fundo, licet personae commoditas quaeratur.
Quod produco non reprobo.
Quod quidem faciendum est ut exemplo deterriti minus delinquant.
Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intelligitur damnum sentire.
Quod quis sciens indebitum dedit, hac mente ut repeteret, repetere non potest.
Quod quis si velit habere non potest, repudiare non potest.
Quod quisque populus ipse sibi jus constituit, id ipsius proprium est civitatis; vocaturque jus civile, quasi jus proprium ipsius civitatis.
Quod representatio nunquam est de persona vivente, sed tantu de parente mortuo naturaliter aut civiliter.
Quod reus juravit, etiam fidejussori proficit; et a fidejussore exactum jusjurandum prodesse etiam reo.
Quod saepe arrhae nomine pro emptione datur, non eo pertinet, quasi arrha conventio nihil proficiat; sed ut evidentius probari possit convenisse de pretio.
Quod semper aequum ac bonum est, jus dicitur.
Quod sensus communis ostendit.
Quod si adhuc nondum finito judicio supervenerit, ad eumdem judicium mittitur.
Quod si donavero, non alias retineo, nisi ille utatur.
Quod si hae res, in quibus impensae factae sunt, promercales fuerint, tales non voluptuariae, sed utiles sunt.
Quod si ille initium justum non habuit, heredi et bonorum possessori, licet ignoranti, possessio non prodest
Quod si is qui edictum peremptorium impetravit, absit die cognitionis, is vero adversus quem impetratum est adsit, tunc circumducendum erit edictum peremptorium, neque causa cognoscetur, nec secundum praesentem prononciabitur.
Quod si mulier separetur a viro, statim agere potest ad dotem.
Quod si naturali alveo in universum derelicto, alia parte fluere coeperit: prior quidem alveus eorum est qui prope ripam ejus praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cujusque agri, quae latitudo prope ripam sit.
Quod si pendente conditione emptor vel venditor decesserit, constat, si extiterit conditio, heredes quoque obligatos esse, quasi jam contracta emptione in praeteritum.
Quod si vis fluminis partem aliquam detraxerit ex tuo prardio, et vicini praedio attulerit, palam est eam tuam permanere.
Quod solo inaedificatur, solo cedit.
Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.
Quod turpi ex causa promissum est, veluti si quis homicidium vel sacrilegium se facturum promittat non valet.
Quod universitati debetur singulis non debetur.
Quod universitatis est non est singulorum.
Quod vero contra rationem juris receptum est, non est producendum ad consequentias.
Quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur, vocaturque jus gentium, quasi quo jure omnes gentes utuntur.
Quod vero senectute contingit, vel morbo, vel vi latronum ereptum est, aut quid simile accidit, dicendum est, nihil eorum esse imputandum ei, quo commodatum accepit, nisi aliqua culpa interveniat.
Quominus illi via publica itinereve publico ire agere liceat, vim fieri, veto.
Quoniam alii creditores suae negligentiae expensum ferre debet.
Quoniam quae domi geruntur non facile per alienos testes possunt comprobari.
Quoniam societas, cum contrahitur, tam lucri quam damni communio initur.
Quorum.
Quos substat modis.
Quot genera actionum sint, verius videtur duo esse, in rem et in personam.
Quot sunt bona diversis territoriis obnoxia, totidem patrimonia intelliguntur.
Quoties actus, tacitam aut expressam, vel praesumptam juris alieni, vel debiti confessionem implicat: toties fit interruptio civilis.
Quoties ambigua oratio est, commodissimum est id accipi quo res, de qua agitur, magis valeat quam pereat.
Quoties de quantitate ad judicem pertinente quaeritur, semper quantum petatur quaerendum est non quantum debeatur.
Quoties idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimum accipiatur quae rei gerendae aptior est.
Quoties in stipulationibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi quo res, de qua agitur, in tuto sit.
Quoties lege aliquid unum vel alterum introductum est, bona occasio est, caetera quae tendunt ad eamdem utilitatem, vel interpretatione, vel certe jurisdictione suppleri.
Quoties res aestimatae in dotem dantur, maritus dominium consecutus, summae velut pretii, debitor efficitur
Quum ad fructus attinet, loco domini poene est.
Quum apparet titulus, ab eo possessiones legem accipiunt.
Quum mulier viro in manum convenit, omnia qua quae mulieris fuerunt, viri fiunt dotis nomine.
Quum possit mater adultera esse, et impubes maritum patrem habuisse.
Quum quaeritur exceptio rei judicatae noceat necne, inspiciendum est an idem jus, et an eadem causa petendi, et eadem conditio personarum; quae nisi omnia concurrant alia res est.
Quum re emptor fruatur, aequissimum est eum usuras pretii pendere.
Quum res sua nemini deberi possit.


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.2352 sec ] [ (PHP: 53% - SQL: 47%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 295 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS