Fermer ce volet Fermer ce volet

Maximes juridiques


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Nam actor voluntarie agit; reus autem ex necessitate se defendit.
Nam est constitutum turpia lucra heredibus quoque extorqueri, licet crimina extinguantur.
Nam et hic idcirco abit, ut alius detur.
Nam et publice interest dotes mulieribus conservari, cum dotatas esse feminas ad sobolem procreandam replendamque liberis civitatem maxime sit necessarium.
Nam et si patre familias mortuo singuli singulas familias habent, tamen omnes, quae sub unius potestate fuerunt, recte ejusdem familiae appellabuntur, qui ex eadem domo et gente proditi sunt.
Nam fructuarius custodiam praestare debet.
Nam idem ex pluribus causis deberi potest.
Nam is qui omnibus negotiis suis aliquem proponit, intelligitur etiam debitoribus mandare ut procuratori solvant.
Nam jusjurandum loco solutionis cedit.
Nam mutata forma prope interemit substantiam rei.
Nam neque testamentum recte factum, neque ullum aliud negotium recte gestum, postea furor interveniens perimit.
Nam poena illius, hujus praemium esse non debet.
Nam quemadmodum turpe est scribere quod non debeatur; sic improbum est non referre quod debeas.
Nam qui tacet non utique fatetur.
Nam sicuti debet fructuarius utifrui, ita proprietatis dominus securus esse debet de proprietate.
Nam tutor in rem pupilli tunc domini loco habetur cum tutelam administrat, non cum pupillum spoliat.
Nam verum est eum, qui interpellatus dare noluit, offerentem postea periculo liberari.
Namque agit unusquisque, aut cum eo qui ei obligatus est, vel ex contractu vel ex maleficio: quo casu proditae sunt actiones in personam, per quas intendit adversarium ei dare aut facere oportere, et aliis quibusdam modis.
Namque ex bono et aequo, habita ratione ejus quod invicem actorem ex eadem causa praestare oportet, judex in reliquum eum cum quo actum est condemnat.
Namque placuit meliorem quidem suam conditionem licere eis facere, etiam sine tutoris auctoritate; deteriorem vero, non aliter quam tutoris auctoritate.
Nantissamenta, id est pignora.
Natura enim juris nobis explicanda est, eaque ab hominis repetenda natura.
Natura fluminis hoc est ut, cursu suo mutato, alvei causam mutet.
Naturali jure communia sunt omnia haec: aer, aqua profluens, et mare, et per hoc littora maris.
Naturalis obligatio manet, et ideo solutum repeti non potest.
Naturalis ratio, quasi lex quaedam tacita.
Naturaliter interrumpitur possessio cum quis de possessione vi dejicitur, vel alieni res eripitur.
Naturaliter.
Navim accipere debemus sive maritimam sive fluviatilem.
Ne auditus condemnetur.
Ne continentia causae dividatur.
Ne corpora insepulta jacerent.
Ne cui dolus suus per occasionem juris civilis contra naturalem aequitatem prosit.
Ne filiae amissae et pecuniae damnum sentiret.
Ne pejorare.
Ne quid ei officiatur ad gratiorem prospectum vel liberum.
Ne quid in flumine publico ripave ejus facias, ne quid in flumine publico neve in ripa ejus immittas, quo statio iterve navigio deterior sit.
Ne sexus muliebris fragilitas in perniciem substantiae earum convertatur.
Ne tamen in universum inutiles essent proprietatis, semper abscedente usufructu, placuit certis modis extingui usumfructum et ad proprietatem reverti.
Ne ullae praescriptionum extensiones fiant de loco ad locum, rerum ad res, personarum ad personas, actionum ad actiones.
Ne varietur.
Ne vis fiat ei qui in possesslonem missus erit.
Nec debebit amittere servitutem.
Nec emptio nec venditio esse potest sine re quae veneat.
Nec enim fas est tristes casus exspestare.
Nec enim poenalis est sponsio, sed praejudicialis.
Nec enim prohibentur tutores bonam fidem agnoscere.
Nec enim salva fide minorem iis quam suis rebus diligentiam praestabit.
Nec enim ulla societas maleficiorum.
Nec erunt plures servitutes, sed unica; singulis una tantum eadem debetur in solidum.
Nec ferendus est juvenis qui, quum praesens esset, studiisque eruditus atque alitus esset, sumptus recuset; quasi vento vixerit, aut nullo liberi hominis studio imbui meruerit.
Nec in se habeat necessitatem traditionis; nec confirmetur ex traditione donatio.
Nec inter alios res judicata aliis prodesse aut nocere potest OU solet.
Nec interest, quod ad feras bestias et volucres, utrum in suo fundo quisque capiat an in alieno.
Nec istud incrementum novus ager sed pars primi.
Nec judices hodie solent litem suam facere.
Nec mandante praeside alius tutorem dare poterit.
Nec novum jus, nec novus titulus in re acquiritur.
Nec novum ut quod alius solverit, alius repeta
Nec omnis vox judicis continet austoritatem.
Nec optimus, nec pessimus.
Nec plus in accessione esse potest, quam in principali.
Nec possessio et proprietas misceri debent.
Nec possideri intelligitur jus incorporale.
Nec pro his qui solvendo non sunt, onerari coheredes oportet.
Nec qui peccavit ex eo relevari debet, quod peccati consortem habuit; multitudo peccantium non exonerat, sed magis aggravat.
Nec societas aut mandatum flagitiosae rei ullas vires habet.
Nec stultis solere succurri sed errantibus.
Nec sufficit quod fuerint in favorem, sed quod in ipso contractu et sint pars pactorum dotalium.
Nec tamen interest quis solvat utrum ipse qui se debet, an alius pro eo; libebatur enim et alio solvente.
Nec vi nec clam nec precario.
Nec vox omnis judicis judicati continet auctoritatem.
Nec vulgo quaesitam filiam pater naturalis uxorem ducere potest, etsi dubitetur patrem eum esse.
Necare videtur et is alimenta OU alimonia denegat.
Necessariae dicuntur quae habent in se necessitatem impendendi.
Necesse est ei rei cedi, quod sine illa esse non potest.
Necessitate urgente.
Necessitatem impositam contrariam voluntati.
Necessitatem lex imponit, non voluntatem permittit.
Nefariae atque incestae nuptiae.
Negantis naturali ratione nulla est probatio.
Negotia juridica.
Negotii contrahendi causa.
Negotiorum gestio.
Negotiorum gestor.
Negotiorum gestorum eum teneri et propter ea quae non gessit.
Negotium bonae fidei.
Negotium recte factum.
Negotium.
Neminem aequum est cum alterius damno locupletari.
Neminem laedit qui suo jure utitur.
Nemini fraus sua patrocinari debet.
Nemini res sua pignori esse potest.
Nemini res sua servit jure servitutis, sed prodest jure dominii.
Nemini res sua servit.
Nemo admittitur OU auditur propriam turpitudinem suam allegans.
Nemo alieno facto praegravari debet.
Nemo alieno nomine lege agere potest.
Nemo audiri debet propriam allegans turpitudinem.
Nemo auditur perire volens.
Nemo cavere potest ne leges in suo testamento locum habeant.
Nemo censetur donare.
Nemo censetur ignorare legem.
Nemo censetur subrogare contra se.
Nemo condemnatus nisi auditus vel vocatus.
Nemo damnum facit nisi qui id facit quod facere jus non habet.
Nemo dat quod non habet.
Nemo donare facile praesumitur.
Nemo donare praesumitur.
Nemo eam sibi potest legem dicere, ut a priore voluntate ei recedere non liceat.
Nemo emere videtur quod ipse debet.
Nemo enim causam sibi possessionis mutat.
Nemo enim commodando rem facit ejus cui commodat.
Nemo enim ex delicto consequi potest actionem.
Nemo enim fraudare videtur eos qui sciunt et consentiunt.
Nemo enim potest servitutem adquirere urbani vel rustici praedii, nisi qui praedium habet, nec quisquam debere, nisi qui praedium habet.
Nemo ex aere alieno locupletior fieri potest.
Nemo ex alterius facto praegravari debet.
Nemo ex consilio obligatur.
Nemo ex delicto locupletari debet.
Nemo ex delicto suo debet consequi emolumentum.
Nemo ex proprio delicto potest sibi quaerere actionem.
Nemo ex sociis plus parte sua potest alienare, et si totorum bonorum socii sint.
Nemo ex suo delicto meliorem suam conditionem facere potest.
Nemo facile praesumitur heredem suum onerare velle.
Nemo facile praesumitur juri suo renuntiare.
Nemo idoneus testis esse potest in re sua.
Nemo idoneus testis in re sua intelligitur.
Nemo igitur ad littus maris accedere prohibetur, dum tamen villis, et monumentis et aedificiis abstineat, quia non sunt juris gentium, sicut et mare.
Nemo ignorare debet quem cum quo contrahit.
Nemo in rem suam auctor esse potest.
Nemo inauditus condemnetur.
Nemo injuriam facit qui jure suo utitur.
Nemo invitus agere cogitur.
Nemo invitus suos heredes habere potest.
Nemo ipse sibi servitutem debet; nemini res sua servit.
Nemo ita resupinus est ut res suas jactet.
Nemo juri suo renuntiasse facile praesumitur; nullus demere de suo censetur.
Nemo jus ignorare censertur.
Nemo liberalis, nisi deducto aere alieno.
Nemo liberalis, nisi liberatus.
Nemo liberum servumve, invitum sinentemve, castrare debet; neve quis se sponte castrandum praebere debet.
Nemo male fecit qui jure suo utitur.
Nemo partim testatus, partim intestatut decedere potest.
Nemo plus juris ad alium transferre potest quam ipse habet.
Nemo potest auctor esse in rem suam.
Nemo potest condicere factum.
Nemo potest ex suo delicto consequi emolumentum.
Nemo potest in testamento suo cavere ne leges in suo testamento locum habeant.
Nemo potest locare opas in perpetuum.
Nemo potest mutare sibi causam.
Nemo potest proprio facto se ab obligatione liberare.
Nemo potest tutorem dare cuiquam, nisi ei quem in suis heredibus, cum moritur.
Nemo potest utiliter stipulari quod sua non interest.
Nemo praecise cogi potest ad factum.
Nemo praestat casum fortuitum.
Nemo praesumitur malus.
Nemo pro parte heres.
Nemo prohibetur rem quam conduxit fruendam alii locare si nihil aliud convenit.
Nemo res suas jactare praesumitur.
Nemo sibi adscribit.
Nemo tenetur edere contra se.
Nemo videtur fraudare eos qui sciunt et consentiunt.
Nemo videtur subrogasse contra se.
Nemo volens fraudatur.
Nemo, societatem contrahens, rei suae domlnus esse desinit.
Neque alendus est a parentibus.
Neque animus sine facto, neque factum sine animo.
Neque cessit neque venit dies, pendente adhuc conditione.
Neque enim ad vitam hominis respexit testator, sed ad certa curricula.
Neque enim deteriorem causam nostram facimus actionem exercentes, sed meliorem.
Neque enim dos matrimonio esse potest.
Neque enim ferendus est, is qui lucrum quidem amplectitur, onus tamen ei annexum contemnit.
Neque enim habet perpetuam causam quod fit.
Neque enim idem ex parte testatus est et ex parte intestatus decedere potest.
Neque enim inaudita causa quemquam damnari aequitatis ratio patitur.
Neque enim inundatio fundi speciem commutat et ob id, si recesserit aqua, palam est eum fundum ejus permanere, cujus et fuerat.
Neque enim magnum dameum est in mora modici temporis; modicum autem tempus hic intelligendum est, quod post condemnationem reis indultum est.
Neque enim perpetuam causam habet quod manu fit.
Neque enim retractus conventionalis est contractus, sed legalis translatio de persona in personam ejus, qui ante inter duos factus sit.
Neque ex alieno arbitrio pendere.
Neque ex falsa demonstratione, neque ex falsa causa lega tum infirmatur.
Neque rursus nocent, qui postea morientur.
Neuter alteri supervixisse videbitur.
Nihil aliud est actio, quam jus quod sibi debeatur judicio persequendi.
Nihil commune habet proprietas cum possessione.
Nihil confirmari nequit.
Nihil desiderant codicilli, sed vicem testamentiexhibens.
Nihil dolo facit creditor, qui suum recipit.
Nihil enim facit error nominis cum de corpore constet.
Nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini rem suam in alium transferre, ratam haberi.
Nihil interest occidat quis, an causam mortis praebeat: mandator caedis pro homicida habetur.
Nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi.
Nihil obstat.
Nihil prohibet etsi sine scriptis dos vel detur, vel promittatur vel suscipiatur.
Nihil tam congruum est humanae rationi quam ea quae inter homines placuerunt servari.
Nihil tam naturale est quam eodem genere quidquid dissolvere, quo colligatum est.
Nihil vel pene nihil nihilo aequiparatur.
Nil tam consensui contrarium est quasi vis atque metus.
Nisi evidenter quam heres manumiserit, non debere eum calumniam pati, quasi se miscuerit hereditati.
Nisi forte, cum posset rem commodatam salvam facere, suampraetulit.
Nisi hoc leges prohibuerint.
Nisi ipse, cui ususfructus legatus sit, ab hac luce fuerit subtractus.
Nisi matrimonii oneribus serviat dos nulla est.
Nocendi causa.
Nolle prosequi.
Nomen gentilitium.
Nomen hereditarium.
Nomen quod confitetur.
Nomen verum.
Nomen, tractatus, fama.
Nomen.
Nomina arcaria.
Nomina enim significandorum hominum gratia reperta sunt, qui si quolibet alio modo intelligantur, nihil interest.
Nomina inter heredes pro portionibus hereditariis ercta cita sunto.
Nomina transcriptia.
Nominatim.
Nomine alieno.
Nomine debitoris.
Nominibus transcripticii.
Non ad solemnitatem contratus, sed ad probationem.
Non ad vitam hominis respexit, sed ad certa temporum curricula.
Non aedificandi.
Non aetati sed necessitati alimenta debentur.
Non aliter a significatione verborum recedi oportet, quam cum manifestum est aliud sensisse testatorem.
Non altius tollendi.
Non autem conceditur plus quam pactum est in servitute habere.
Non bis in idem.
Non cogitavit de liberis.
Non constat bona fides quum... si quis, quum non emerit, emisse se existimans, possideat vel cum ei donatum non fuerit, quasi ex donatione possideat.
Non creditur injuratis.
Non data ad hoc opera.
Non datur actio adversus legatum, ne ab officio suscepto legationis avocetur, ne impediatur legatio.
Non datur viventis hereditas.
Non de legibus, sed secundum leges judicandum.
Non debebat abire nuda.
Non debebit aedificium altius tollere.
Non debebit impedire fructuarium.
Non debeo melioris conditionis esse quam auctor meus a quo jus in me transiit.
Non debet ei cui plus licet quod minus est non licere.
Non deficit jus, sed probatio.
Non enim aliquid amplius habebit castitate, luxuria.
Non enim de jure testamenti quaeritur, sed de viribus exceptionis.
Non enim in solutum accipit; sed quodam modo nomen debitoris vendidit.
Non enim possessori incumbit necessitas probandi eas res ad se pertinere.
Non enim pretii numeratio, sed conventio perficit emptionem.
Non enim pro pignore sed pro pecunia mutua fidem suam obliget.
Non erit dicendum revocari libertates quia semel competierunt.
Non erit societas, nisi communio inita sit lucri in commune faciendi causa; hoc enim proprium est societatis.
Non esse novum ut duae obligationes in unius persona concurrant.
Non est absolvendus, licet usumfructum derelinquere paratus sit.
Non est creatio novi reditus, sed potius creditoris mutatio et simplex et nuda eadem vel meliori conditione.
Non est enim corpore et tactu necesse apprehendere possessionem, sed etiam oculis et affectu.
Non est herba betonica, quae prosit ad omnia.
Non est judicium familiae erciscundae, nisi inter coheredes.
Non est novum a quo petitur pecunia, implorare rationes creditoris, ut fides veri constare possit.
Non est novum in jure, ut quod quis ex persona sua non habet, ex persona alterius habeat.
Non est novum ut priores leges ad posteriores trahantur.
Non est proprie socia, sed speratur fore.
Non est sine liberis, cui vel unus filius, unave filia est; haec enim enuntiatio : habet liberos, non habet liberos, semper plurativo numero profertur.
Non est vera opinio eorum qui putant praedium medium impedire constitutionem,servitutis.
Non est vi dejectus qui compulsus est in possessionem inducere.
Non ex re, sed ex negotiatione pretium percipitur.
Non ex rigore juris civilis proficiscitur fideicommissum, sed ex voluntate datur relinquentis.
Non exemplis, sed legibus judicandum.
Non facere.
Non fatetur qui errat, nisi jus ignoravit.
Non fatetur qui errat.
Non fit interruptio de re ad rem, nec de actione separata ad aliam actionem.
Non fit interruptio de re ad rem, nec de quantitatem ad quantitatem.
Non fraudantur creditores cum quid non adquiritur a debitore, sed cum quid de bonis diminuitur.
Non fuit, nec adhuc est, in universo juris oceano, turbulentior, profundior et periculosior, pelagus hoc dividuorum et individuorum tractatus.
Non habet a gravato, sed a gravante.
Non habet legitimam, nisi qui heres est.
Non hereditas sed incertum hereditatis veniit.
Non idoneus tutor.
Non illud quaeritur an pecunia debeatur, sed an juraverit.
Non in occulto, sed palam et publice.
Non in solutum accepit, sed quodammodo nomen debitoris vendidit.
Non intelligere quod omnes intelligunt.
Non interponuntur animo novae faciendae obligationis, sed solum animo recognoscendi: inde simplex titulus novus non est dispositorius, sed declatorius seu probatorius; nec aliquid de novo inducit circa substantiam obligationis.
Non ipsum jus primi creditoris, saltem jus simile et aeque potens.
Non judices sed simiae judicum.
Non laesio sed deceptio.
Non licet magistratibus aliquid injuriose facere nec dicere.
Non licet.
Non loquor de procuratoribus hujus temporis, rapacissimo hominum genere.
Non minorem auctoritatem transactionem quam rerum judicatarum esse recta ratione placuit.
Non minus fundum possidere coepi, quam si pedem finibus intulissem.
Non minus parentibus quam liberis pie relinqui debet.
Non modo se videsse ac legisse instrumentum quod dicitur amissum, sed scire quid eo contineatur, atque nulla in parte esse vitiosum.
Non nimis interest respublicae homines viventes conservari quam mortuos sepeliri.
Non numerus pupillorum, sed difficultas rationum conficiendarum et reddendarum consideranda est... sed patrimoniorum separatio.
Non obligat lex, nisi promulgata.
Non omne quod licet honestum est.
Non passim et temere nobis licet tacitas conditiones comminisci et inducere, nisi ex re ipsa aut verbis quibusdam manifestum sit contrahentes conditionem facere voluisse, vel nisi quae jure publico recepta et probata conditio sit...
Non personae, sed praedia debent.
Non petit, sed petere vult.
Non petitur bonae fidei exuberantia inter mercatores requisita.
Non plenam probationem nec omnino semi-plenam, sed aliquam praesumptionem.
Non potest alteri per alterum iniqua conditio inferri.
Non potest commodari id quod usu consumitur, nisi forte ad pompam vel ostentationem quis accipiat.
Non potest dare coheredem etiam particularem, nisi ut legatarium vel donatarium certae rei.
Non potest efficere ut qui semel heres exstitit, desinat heres esse.
Non praesumitur fraus nec simulatio in eo quod alia via obtineri potest.
Non prius dandam usufructuario actionem, quam satisdederit se boni viri arbitratu usurum futurum.
Non propter delictum, sed propter ebrietatem.
Non quod scriptum, sed quod gestum.
Non sibi sed domino creditur possidere.
Non sic dat, ut statim faciat accipientis; sed tunc demum, cum mors fuerit insecuta.
Non solum autem ex tempore, sed etiam ex persona, dilatoriae exceptiones intelliguntur.
Non solum autem naturales liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam ii quos adoptamus.
Non solum res in stipulatum deduci possunt, sed etiam facta, ut stipulemur aliquid fieri vel non.
Non solum res possunt legari, sed etiam facta.
Non statim fit novatio, sed tunc demum cum conditio steterit.
Non sufficit probare quod quis fuerit spoliatus, nisi probet se possedisse: duo enim probare debet qui petit restitui: 1/ se possedisse; 2/ et spoliatum fuisse.
Non sui compos.
Non sunt bona nisi deducto aere alieno.
Non sunt fructus nisi deductis impensis.
Non tamen interpellat eam possessionem, quae per longum tempus sit, si, antequam constitueretur dotalis fundus, jam coeperat.
Non tamen si arvi ususfructus legetur, et ibi vineae sint positae, vel contra, puto extingui.
Non tantum intelligimus contra bonos mores naturales sed etiam contra civiles.
Non transfertur dominium sine consensu domini directi.
Non ut corpora, sed ut quantitatem.
Non utique existimatur confiteri de intentione adversarius cum quo agitur, quia exceptione utitur.
Non utique solutionum observanda sunt tempora, sed dies contractae obligationis.
Non valebit tanquam servitus, licet valeat tanquam conventio.
Non vales agere.
Non videntur, qui errant, consentire.
Non videtur alter alteri supervixisse cum simul decesserint.
Non videtur major esse septuaginta annis, qui annum agit septuagesimum.
Non videtur perfecta donatio mortis causa, antequam mors insequatur.
Non videtur vim facere qui suo jure utitur.
Non vocantur bona hereditaria, sed vacantia nominentur.
Non, ut ex pluribus causis idem nobis deberi potest, ita ex pluribus causis idem potest nostrum esse.
Nos ad justitiam esse natos, neque opinione, sed natura constitutum esse jus.
Nostram extendimus curam ad immensa prudentiae veteris volumina.
Nota quod licet remissio fiat propter sterilitatem, non fit propter vitiositatem fructuum.
Notabilis deterioratio, item perpetua, et culpabilis et fraudulenta.
Notandum est quod mercatores, licet teneantur libros exhibere, eos attamen exhibere non tenentur, nisi in ea parte aut pagella qua adest controversia.
Novata debiti obligatio pignus perimit, nisi convenit ut pignus repetatur.
Novatio enim a novo nomen accepit, et a nova obligatione.
Novatio est prioris debiti in aliam obligationem translatio et transfusio, ita ut quum ex praecedenti causa nova obligatio constituitur, prior perimatur.
Novatione legitime facta, liberantur hypothecae et pignus.
Novatur judicati actione prior contractus.
Novi operis nunciatio.
Novissime sciendum est eos qui fraudulenter tutelam vel curam administrant, etiam si satis offerant, removendos esse a tutela, quia satisdatio tutoris propositum malevolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatempraestat.
Novissime sciendum est rem talem esse debere, ut in se non habeat vitium, ut a bonae fidei emptore usucapi possit, vel qui ex alia justa causa possidet.
Novissime sciendum est, etiam illos liberos qui vulgo quaesiti sunt, ad matris hereditatem admitti.
Noxa autem est corpus quod nocuit; noxia ipsum maleficium, veluti furtum, damnum, rapina, injuria.
Noxiae appellatione omne delictum continetur.
Nuda detentio sine animo domini.
Nuda pactio obligationem non parit.
Nuda pollicitatio.
Nulla culpa est quum quis jure in suo faceret.
Nulla enim fortior probatio est, quam quae fit per confessionempartis.
Nulla erit licentia eos vel inquietare vel ad judicium vocare.
Nulla est viventis hereditas.
Nulla intelligitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est.
Nulla poena sine lege.
Nulla promissio potest consistere quae ex voluntate promittentis statum capit.
Nulla societas maleficiorum.
Nulla societatis in aetereum coitio est.
Nullae tabulae sunt testamenti.
Nulli querelae subjectus est, qui rem quasi suam neglexit.
Nulli res sua servit.
Nullius autem sunt res: sacra, et religiosa, et sancta; quod enim divini juris est, id nullius in bonis est.
Nullius civitatis civis.
Nullius in bonis esse creduntur; ipsius enim universitatis esse creduntur.
Nullius momenti.
Nullo alio modo quam per retentionem impensas servare posse.
Nullo dato vel retinendo.
Nullum crimen patitur is qui non prohibet, cum prohibere non potest.
Nullum pactum, nullum conventum, lege contrahere prohibente.
Nullum sine dote fiat conjugium.
Nullum vinculum ad adstringendam fidem jure jurando majores arctius esse voluerunt.
Nullus errantis consensus.
Nullus idoneus testis in re sua intelligitur.
Nullus in re sua testis intelligitur.
Nullus videtur dolum facere qui jure suo utitur.
Numero pondere mensura.
Numerus clausus.
Nummo uno.
Nunc ad monendi sumus, neque pupillum, neque pupillam, ullam rem sine tutoris auctoritate alienare posse.
Nunc admonendi sumus agere posse quemlibet hominem, aut suo nomine, aut alieno: alieno, veluti procuratorio, tutorio,curatorio.
Nunquam actus sine itinere esse potest.
Nunquam nuda traditio transfert dominium, sed ita si venditio, aut aliqua justa causa praecesserit proptem quam traditio sequeretur.
Nunquam plura delicta concurrentia faciunt ut illius impunitas detur, neque enim delictum ob aliud delictum minuit poenam.
Nuntius.
Nuptiae autem, sive matrimonium, est viri et mulieris conjunctio, individuam vitae consuetudinem continens.
Nuptiae sunt conjunctio maris et femlnae, consortium omnis vitae.
Nuptias non concubitus sed consensus facit.


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.6234 sec ] [ (PHP: 26% - SQL: 74%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 254 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS