Fermer ce volet Fermer ce volet

Maximes juridiques


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Ibidem.
Id aestimabitur ex cujusque persona, conditione, aetate; ex persona, quoniam mulierum juris ignorantiam excusabit; ex conditione, quoniam militem aut rusticum; ex aetate, quoniam minorem vigenti quinque annis.
Id autem quod in diem stipulamur, statim quidem debetur; sed peti priusquamdies venerit non potest.
Id biduum pro uno die habetur.
Id quod actum est.
Id quod inducit ad contrahendum.
Id quod nostrum est, sine facto nostro ad alium transferri non potest.
Id quod plerumque fieri solet.
Idem corpus; quantitas eadem; idem jus.
Idem dari spondes? Idem dare spondeo.
Idem est non esse et non apparere.
Idem est non esse et non significari.
Idem fide tua esse jubes? Idem fide mea esse jubeo.
Identice et aequaliter.
Ideo autem hae servitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt. Nemo enim potest servitutem acquirere urbani vel rustici praedii, nisi qui habet praedium.
Ideo compensatio necessaria est, quia interest nostra potius non solvere quamsolutumrepetere.
Ideoque petitione, acceptilatione unius, tota solvitur obligatio.
Ideoque quasi morte desinit habere usumfructum.
Ideoque, si debitor pupillo solvat, necessaria est debitori tutoris auctoritas; alioqui non liberabitur.
Idonea pignora.
Idque legis actio vocatur.
Igitur amitti et animo solo potest quamvis adquiri non potest.
Igitur cum quis absentis negotia gesserit, ultro citroque inter eos nascuntur actiones quae appellantur negotiorum gestorum.
Ignorantia juris.
Ignorantis enim et inviti conditio melior fieri potest.
Ignoscitur his qui aetate defecti sunt.
Illa assignatio incipit et dependet a causa necessaria divisionis.
Illa scriptura nihil probat pro scribente.
Illad nulla pactione effici potest, ne dolus praestetur.
Illaesa conscientia putantis rem suam esse.
Illam autem stipulationem: si volueris, dari? inutilem esse constat.
Ille etiam alveus quem sibi flumen fecit, et si privatus ante fuit; incipit tamen esse publicus
Ille qui causam auctoris habet.
Illi aut illi do, lego.
Illud a veteribus praeceptum est neminem sibi ipsum causam suae possessionis mutare posse.
Illud quaesitum est an, si fera bestia ita vulnerata sit ut capi possit, statim tua esse intelligatur. Quibusdam placuit statim esse tuam, et eo usque tuam videri donec eam persequaris.
Illud quoque mandatum non est obligatorium, quod contra honos mores est.
Imaginaria solutio.
Immobilia et res soli describi nil necesse est quia patent.
Immodico pretio.
Imo constat de contrario, quod non vult donare, sed potius alienum usurpare.
Impatiens doloris aut futurae poenae metu.
Impensa funeris semper ex haereditate deducitur, quae etiam omne creditum solet praecedere, cum bona solvendo non sint.
Impensae necessariae sunt, quae si non factae sunt, res peritura aut deterior futura sit.
Imperio magistratus.
Imperitia facientis.
Imperitia quoque culpae annumeratur.
Imperium.
Impium praesidium praescriptio.
Impossibilis conditio in institutionibus et legatis, nec non fidei commissis et libertatibus, pro non scripto habetur.
Impossibilium nulla obligatio.
Imprimatur.
Imprimis advertere debemus, an is qui id fecerit habuerit testamenti factionem.
Impuberes autem in tutela esse naturali juri conveniens est, ut is qui perfectae aetatis non sit, alterius tutela regatur.
Impuberes non possunt tutores suos suspectos postulare; puberes autem curatores suos ex consilio necessariorum suspectos possunt arguere.
Impubes, licet sui juris sit, facere testamentum non potest; quoniam nondum plenum judicium animi habet.
Imputatio in sortem et usuras.
In abstracto.
In accelerationem commodi futurae successionis.
In acquirendo et conservando jure suo, multo magis minor habetur pro majore; itaque omnem actum juris conservatorium potest gerere.
In actione de peculio occupantis melior est conditio, occupare autem videtur non qui prior litem contestatus est, sed qui prior ad sententiam judicis pervenit.
In adversa valetudine mente captus, eo tempore testamentum facere non potest.
In alienam voluntatem conferri legatum non potest.
In alieni facti ignorantia tolerabilis error est.
In ambiguis pro dotibus respondere melius est.
In antiquis omnia praesumuntur solemniter acta.
In antiquis verba enuntiativa plene probant etiam contra alios et in praejudicium tertii.
In articulo mortis.
In bona fide esse non intelligitur qui dubitat utrum is, a quo rem habet, dominus fuerit necne, quum aliud sit credere, aliud dubitare.
In bonae fidei autem judiciis libera potestas permitti videtur judici et bono et aequo aestimandi quantum actori restitui debeat.
In bonae fidei contratibus ex mora usurae debentur.
In bonis habere.
In bonis.
In cadavere.
In casu.
In causa caduci.
In causa depositi, compensationi locus non est.
In commercio.
In communi causa quoties alter appellat, alter non alterius victoriam ei proficere debet qui non provocavit; hoc ita demum probandum est si una eademque causa fuit defensionis.
In communione vel societate nemo compellitur invitus detineri.
In compluribus aliis causis.
In concreto.
In conditionibus testamentorum, voluntatem potius quam verba considerari oportet.
In conditionibus, primum locum voluntas defuncti obtinet, eaque regit conditionest.
In confesso est aliud esse legitimam, aliud hereditatem; legitima pars est bonorum, non hereditatis.
In contemplatione alicujus.
In contractibus rei veritas potius quam scriptum perspici debet, non quod scriptum, sed quod gestum est.
In contractibus tacite veniunt ea quae sunt moris et consuetudinis.
In contrahendis matrimoniis naturale jus et pudor inspiciendus est.
In conventionibus contrahentium voluntatem potius quam verba spectari placuit.
In corpore.
In correis debendi vel credendi, qualitas solidi personalis est; sed qualitas solidi in individuis realis est.
In culpa censeri debet magister navis, quod a diligente fuisset praevisum.
In delictis minor aetas neminem excusat.
In diem debitor, adeo debitor est, ut ante diem solutum repetere non possit.
In diem.
In dispositione sunt duo, dispositio et executio; dispositio vero statim ligat nec suspenditur, licet executio habeat tractum ad mortem.
In dominio.
In domo mariti lugere debet mulier.
In domo mea puteum aperio, quo aperto venae putei tui praecisae sunt; an teneor ? Ait Trebatius non teneri me damni infecti.
In donatione duo sunt dispositio et executio; dispositio statim ligat nec suspenditur, licet executio habeat tractum ad mortem.
In dubiis causis.
In dubiis quod minimum sequimur.
In dubio judex non dolo sed per imperitiam male judicasse praesumitur.
In dubio magis praesumuntur paraphernalia quam in dotem data.
In dubio nocet error erranti.
In dubio nocet error.
In dubio praesumitur testator praetextum quaesiisse legato.
In dubio praesumitur testem falsum deposuisse potius per errorem et ignorantiam quam dolo.
In dubio standum est instrumentum.
In dubio, contra liberos naturales.
In dubio, pro liberis naturalibus.
In dubio.
In ea re emptor potior erit omnibus creditoribus, si qui sunt.
In eam habet manus injectionem.
In eo pecuniaque ejus potestas esto.
In eo qui testatur, ejus temporis quo testamentum facit, integrltas mentis non corporis sanitas exigenda est.
In eo quod plus sit semper inest et minus.
In exceptionibus dicendum est reum partibus actoris fungi oportere; ipsum que exceptionem velut intentionem implere.
In extenso.
In extremis.
In facie ecclesiae.
In faciendo aut in non faciendo.
In faciendo: si caelum digito tetigeris.
In factum.
In facultate solutionis.
In favorem testamenti.
In favorem.
In fine.
In flumine publico, inve ripa ejus facere, aut in id flumen ripamve ejus immittere quo aliter aqua, quam priore aestate fluxit, veto.
In forma communi.
In forma speciali et indivisibiliter.
In forma speciali, ut contineret et specificeret saltem substantiam actus.
In forma speciali.
In forma specifica... ex certa scientia.
In fraudem legis.
In futurum.
In generali sermone non continetur persona loquentis.
In genere negotiorum et obligationum, tam pro viris quam pro feminis, intercedere mulieres prohibentur.
In genere suo magis recipiunt functionem per solutionem quam specie.
In genere.
In globo.
In hac specie, usus appellatione etiam fructum contineri.
In his causis ex quibus obligationes mutuae nascuntur, ut in emptionibus venditionibus, locationibus, conductionibus, mandatis, depositis, si tutoris auctoritas non interveniat, ipsi quidem qui cum his contrahunt, obligantur...
In his enim actionibus permittitur judici ex bono et aequo, secundum cujusque rei de qua actum est naturam, aestimare quemadmodum actori satisfieri oporteat.
In his qui jure contracto matrimonio, nascuntur, conceptionis tempus spectatur; in his autem qui non legitime concipiuntur, editionis.
In idem placitum consensus.
In iis autem animalibus quae ex consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eo usque tua esse intelligantur donec animum revertendi habeant.
In infinitum.
In integrum restitutio ob aetatem.
In ipso corpore or individuo.
In judicando.
In judiciis singularibus res non succedit in locum pretii nec pretium in locum rei.
In judiciis uiversalibus res succedit in loco pretii et pretium in loco rei.
In judiciis universalibus pretium succedit loco rei, et res loco pretii.
In jure cedi res etiam incorporales possunt, velut ususfructus, et tutela legitima, et libertas.
In jure cessio.
In jure et intellectu.
In jus vocatio.
In jus.
In laxitate naturali.
In legatis vel fidei commissis necessaria non sit verborum observantia.
In lege Aquilia levissima culpa venit.
In legibus simplicitas magis quam difficultas placet.
In libello conventionis.
In limine litis.
In linea collaterali aequali.
In linea collateri inaequali, quoto gradu remotior personna distat a commune stipite, tot gradibus distant cognati inter se.
In maleficio ratihabitio aequiparatur mandato.
In manu mariti.
In materia alimentorum, non est alienanda proprietas; debent enim capi de fructibustantum.
In mitius.
In mortis causa donationibus etiam facti quaestionessunt.
In multis juris nostri articulis deterior est conditio feminarum quam masculorum.
In mutui datione oportet dominum esse dantem.
In natura rerum.
In naturalibus.
In non faciendo.
In non faciendo: si caelum digito non tertigeris.
In nummis, non tam corpora ipsa quae solventur considerantur, quam quantitas quae ex his efficitur.
In obligatione correali, totaliter totum debetur ex obligatione.
In obligatione individua, totum debetur ex necessitudine, sed non totaliter.
In obligatione.
In obscuris inspici solet quod verisimilius est, aut quod plerumque fieri solet.
In obscuris, quod minlmum est semper sequimur.
In obscursis.
In omni fere jure, finita patris adoptivi potestate, nullum ex pristino retinetur vestigium.
In omnibus autem obligationibus adsumi possunt, id est, sive re, sive verbis, sive Iitteris, sive consensu contractae fuerint.
In omnibus causis, pro facto accipitur id in quo per alium mora fit quominus fiat.
In omnibus et per omnia idem habetur ac si emisset a venditore.
In omnibus quae fecit tutor quum facere non deberet; item in his, quae non fecit, rationem reddet hoc judicio: praestando dolum, culpam, et quantam in rebus suis diligentiam.
In omnibus quidem, maxime tamen in jure aequitas spectanda sit.
In omnibus temporalibus actionibus, nisi novissimus totus dies compleatur, non finitur obligatio.
In opus metalli damnati.
In ovo.
In pari causa potior causa certantis pro damno vitando.
In pari causa potior pars prohibentis.
In pari causa turpitudinis cessat repetitio.
In pari causa turpitudinis, melior est causa possidentis.
In pari causa, possessor potior haberi debet.
In pari causa, potior est causa possidentis.
In partibus (infidelium).
In patiendo.
In patrimonio universitatis.
In patrimonio.
In paucissimis distant curatores a tutoribus.
In pecudum fructu etiam foetus est, sicut lac, pili et lana; itaque agni, hoedi, et vituli, et equuli, et suculi, statim naturali jure dominio fructuarii sunt.
In pecunia, non corpora quis cogit sed quantitatem.
In perniciem rei.
In perpetuum enim sublata obligatio restitui non potest.
In perpetuum.
In personam actio est, quotiens cum aliquo agimus, qui nobis ex contractu, vel ex delicto obligatus est; id est, cum intendimus: Dare, facere, praestare oportere.
In personam.
In plurimis autem causis, adsimilatur is qui adoptatus vel adrogatus est, ei qui ex legitimo matrimonio natus est.
In poenalibus causis benignius interpretandum est.
In positivis non licet argumentari a pari.
In potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex justis nuptiis procreavimus.
In potestate.
In praediis rusticis fructus, qui ibi nascuntur, tacite intelliguntur pignori esse domino fundi locari, etiamsi nominatim id non convenerit.
In praetorio.
In pretio emptionis et venditionis, licet naturaliter contrahentibus se circumvenire.
In principio.
In procedendo.
In prohibendo.
In propriis terminis.
In quantitate patrimonii exquirenda, visum est mortis tempus spectari.
In quantum coadjuvet antiquitas totum id quum non sit a jure determinatum, in arbitrio judicis situm est.
In quantum locupletior factus est.
In quo vis.
In re communi neminem dominorum jure facere quidquam invito altero posse.
In re enim pari potiorem esse causam prohibentis.
In re obscura, melius est favere repetitioni quam adventitio lucro.
In rebus commodatis talis diligentia praestanda est, qualem quisque diligentissimus pater familias suis rebus adhibet: ita ut tantum eos casus non praestet, quibus resisti non possit.
In rebus dotalibus virum praestare oportet tam dolum quam culpam, quia causa sua dotem accepit.
In reliquum.
In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram esse, aut jus aliquod nobis competere, velut utendi, aut utendi fruendi, eundi, agendi, etc.
In rem suam nemo auctor esse potest.
In rem.
In rusticorum praediorum servitutes quidam computari recte putant aquae haustum, pecoris ad aquam adpulsum, jus pascendi, calcis coquendae, arenae fodiendae.
In sepulchrum hereditarium.
In silentio.
In singulos annos, vel menses, vel dies.
In situ.
In societate omnium bonorum omnes res quae coentium sunt, continuo communicantur; quia licet specialiter traditio non interveniat, tacita tamen creditur intervenire.
In societatis contractibus fides exuberet.
In solidum.
In solidum.
In solutione.
In specie.
In stipulatione non est necessaria dotis adjectio.
In stipulationibus alias species, alia genera deducuntur.
In stipulationibus cum quaeritur quid actum sit, verba contra stipulatorem interpretanda sunt.
In stipulationibus id tempus spectatur quocontrahimus.
In summa sciendum est, de omni injuria eum qui passus est, posse vel criminaliter agere, vel civiliter.
In summa sciendum est, mandatum nisi gratuitum sit, in aliam formam negotii cadere; nam mercede constituta, incipit locatio et conductio esse.
In suo hactenus alii facere licet, quatenus nihil in alienum immittat.
In suo loco.
In suo pariete potest quis fenestras facere, vicino etiam invito; vicinus contra aedificando eas obscurarepotest.
In tam longum tempas collata, ut is qui manumissus est, vivere non possit.
In tantum competit, in quantum mihi abest, quantumque lucrari potui.
In tantum et hypothecaria unum quemque conveniri volumus, in quantum personalis actio adversus eum competit.
In terminis.
In testamentis novissimae scripturae praevalent.
In testamentis, plenius voluntates testantium interpretantur.
In totum vitiatur per temporis vel conditionis adjectionem.
In universam causam.
In usucapionibus non a momento ad momentum, sed totum postremum diem computamus.
In utero.
In utroque capite.
In venditione itaque pignorum captorum jacienda, primo quidem res mobiles animales pignori capi jubent, mox distrahi: quarum pretium si suffecerit, bene est; si non suffecerit, etiam soli pignora capi jubent et distrahi.
In venditionem bonorum etiam ususfructus veniat, quia appellatione domini fructuarius quoque continetur.
In venditionibus, semper legem dicit venditor rei suae.
In via publica itinereve publico facere, immittere quid, quo ea via idve iter deterius fiat, veto.
In vitro.
In vivo.
Inane est pignus.
Incendia plerumque fiunt culpa inhabitantium.
Incendium aere alieno non exuit debitorem.
Incerta autem persona videtur quam per incertam opinionem animo suo testator subjicit.
Incerta persona heres institui non potest.
Incertum aeris alieni.
Incivile est, nisi tota lege perspecta, una aliqua particula proposita, judicare vel respondere.
Inclusio unius est alterius exclusio.
Inclusione unius, fit exclusio alterius.
Incorporales autem sunt, quae tangi non possunt: qualia sunt ea quae in jure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, usus, obligationes quoquo modo contractae.
Incorporales res traditionem et usucapionem non recipere manifestum est.
Incorporales res traditionem non recipere manifestum est.
Incrementum latens alluvionis nobis adquiritur eo jure quo ager augmentatus primum ad nos pertinebat; nec istud incrementum censetur novus ager, sed pars primi.
Incumbit ei modico refectio quoniam omnis fructus rei ad eum pertinet.
Incumbit onus probandi ei qui agit ou dicit.
Inde etiam mutuum appellatum est, quia ita a me tibi datur ut ex meo tuum fiat.
Indebitum est, non tantum quod omnino non debetur, sed et quod alii debetur si alii solvatur; aut si quod alius debebat, alius, quasi ipse debeat, solvat.
Indicia certa non minorem probationis quam instrumenta continent fidem.
Indigno aufertur hereditas.
Indignus potest capere non retinere.
Individua est pignoris causa.
Individuitas solutione praesupponit obligationem esse dividuam tam active quam passive.
Individuum contractu.
Individuum natura.
Individuum obligatione.
Individuum solutione tantum.
Inducere in vacuam possessionem.
Indulgentia generalis.
Indulgentia quos liberat notat: nec infamiam criminis tollit, sed poenae gratiam facit.
Indulgentia specialis.
Inelegantia juris.
Infans conceptus pro nato habetur quoties de commodis ejus agitatur.
Infans et qui infanti proximus est, non multum a furioso differt, quia hujus aetatis pupilli nullum intellectum habent.
Infans vulgo quaesitus.
Infans, qui fari non potest.
Infantiae proximi.
Infantiae proximus.
Infra petita.
Infra.
Inhibitio juris.
Inhonestum visum est vinculo poenae matrimonia obstringi.
Inhumanum enim erat spoliatum fortunis suis in solidum damnare et nec fraudandus alimentis quotidianis.
Inimicitiae, quas quis cum patre pupillorum vel adultorum exercuit, si capitales fuerunt, nec reconciliatio intervenit, a tutela vel cura solent excusare.
Iniquissimum enim quis dixerit patrem egere quum filius ejus abundaverit.
Iniquum enim genus societatis est, ex qua quis damnum, non etiam lucrum spectet.
Iniquum est liberis hominibus non esse liberam rerum suarum alienationem.
Iniquum est perimi pacto id de quo cogitatum non est.
Initium spectandum est.
Injuria autem occidere intelligitur qui nullo jure occidit. Itaque qui latronem occidit non tenetur: utique si aliter periculum effugere non potest.
Injuria.
Injuriarum actio aut lege, aut more, aut mixto jure introducta est.
Injuriarum actio.
Innovare potest circa quaedam extrinseca et accidentalia, etiam vim guarrentigiam.
Inofficiosum dicitur testamentum quod non ex officio pietatis videtur esse conscriptum.
Inopia probationum.
Institutio juris gentium.
Instrumenta itineris.
Instrumenta vel documenta publice confecta, publice celebrata.
Instrumentorum nomine ea omnia accipienda sunt, quibus causa instrui potest.
Instrumentum emptionis-venditionis.
Instrumentum est probatio probata et non probanda.
Instrumentum fundi non est pars fundi.
Instrumentum.
Integri status.
Intellectus possidendi.
Intentio, qua actor desiderium suum concludit.
Inter alios.
Inter artifices longa differentia est ingenii, et naturae, et doctrinae, et institutionis.
Inter coheredes rei hereditariae furtum non fit.
Inter conjuges.
Inter creditorem et ad promissorem confusione facta reus non liberatur.
Inter errantem et patientem nulla est dubitatio.
Inter nolentes.
Inter parentes et liberos infinite, cujuscumque gradus, connubium non est.
Inter partes.
Inter pignus autem et hypothecam quantum ad actionem hypothecariam attinet, nihil interest.
Inter pignus autem et hypothecam tantum nominis sonus differt.
Inter propinquos fraus facile praesumitur.
Inter stipulantem et promittentem negotium contrahitur.
Inter venditorem quoque et emptorem conjungi tempora divi Severus et Antoninus rescripserunt.
Inter virum et uxorem.
Inter vivos.
Inter volontes.
Interdicere vel inter duos edicere.
Interdum autem animus solus eum obstringet hereditati; ut puta, si re non hereditaria quasi heres usus sit.
Interdum etiam liberorum hominum furtum fit: veluti, si quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra sit, subreptusfuerit.
Interdum etiam sine traditione nuda voluntas domini sufficit ad rem transferendam; veluti si rem quam tibi aliquis commodavit, aut locavit, aut apud te deposuit, vendiderit tibi, aut donaverit.
Interdum evenit ut exceptio, quae prima facie justa videtur, inique noceat. Quod cum accidit, alia allegatione opus est, adjuvandi auctoris gratia: quae replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur jus exceptionis.
Interdum furti tenetur qui ipse furtum non fecit: qualis est is cujus ope et consilio furtum factum est.
Interdum pura stipulatio ex re ipsa dilationem capit.
Interdum vel absens, si bonam causam habet, vincet.
Interim.
Interitu rei certae liberatur debitor.
Intermedium matrimonium non nocet legitimationi.
Intermissionis autem tempore, furiosos majores viginti quinque annis venditiones et alios quoslibet contractus posse facere non ambigitur.
Interpretandus est actus potius ut valeat quam ut pereat.
Interpretatio stricto sensu.
Interpretatiolargo sensu.
Interusurium.
Interventu judicis, haec omnia debent, si non ad turpem causam ferantur, ad effectumperduci.
Intestatorum hereditas lege Duodecim Tabularum primum suis heredibus, deinde agnatis, et aliquando quoque gentibus deferabatur.
Intestatus decedit, qui aut omnino testamentum non fecit aut non jure fecit.
Intra muros.
Intra vires hereditatis.
Intra vires.
Intrasti urbem, ambula juxta ritum ejus.
Introducta est odio negligentiar, non favore praescribentis.
Intuitu firmae.
Intuitu pecuniae.
Intuitu personae.
Intuitu pietatis potius quam animo repetendi.
Intuitu rei.
Inutilis stipulatio.
Invito beneficium non datur.
Invito domino.
Invitum in servitutibus accipere debemus non eum qui contradicit, sed eum qui non consentit.
Ipsa instrumentorum corpora.
Ipsa vi legis.
Ipsae leges nulla ex alia causa nos tenent quam quod judicio populi receptae sunt.
Ipso facto.
Ipso jure, vi et potestate legis.
Ipso jure.
Ipso usu vel primo usu consumuntur.
Ipsum praestandum quod relictum est.
Is ad quem ususfructus fundi pertinet, non aliter fructuum dominus efficitur, quam si ipse eos perceperit.
Is cui res utenda datur, id est commodatur, re obligatur, et tenetur commodati actione.
Is curator bonis dari solet, cujus magis interest bona conservari, ac proinde qui bona, in casum mortis, habiturus est.
Is de cujus successione agitur.
Is enim negotiorum gestorum habet actionem, qui utiliter negotia gessit.
Is enim qui nescit thesaurum in fundo esse, non possidet thesaurum quamvis fundum possideat.
Is fecit cui prodest.
Is justus conjux est quem puer demonstrat.
Is qui actionem habet ad rem recuperandam rem ipsam habere videtur.
Is qui adgressus est.
Is qui exsequitur mandatum, non debet excedere finem mandati.
Is qui heres institutus est vel is cui hereditas delata est, repudiatione hereditatem amittit.
Is qui praedam ab hostibus captam subripuit, lege peculatus tenetur.
Is quoque qui non debitum accepit ab eo qui per errorem solvit, re obligatur.
Ita coïri posse societatem non dubitatur, ut alter pecuniam conferat, alter non conferat, et tamen lucrum inter eos commune sit: quia saepe opera alicujus pro pecunia valet.
Ita donat, ut statim fiat accipientis, ut jam nunc haberet, redderet si convaluisset vel de praelio, vel peregre rediisset.
Ita est.
Ita nec ut emat, nec ut vendat quidquam, simulabit vir bonus.
Ita ut etsi fur vel praedo commodaverit, habeat commodati actionem.
Ita ut nec ex divisione vel augmento fundi, nec ex multiplicatione dominorum fundi augeri potest vel durior fieri modus vel usus servitutis, quam esset ab initio.
Ita ut nullius hominis ministerio opus sit.
Ita, constante matrimonio, permutari dotem posse dicimus, si hoc mulieri utile sit.
Item amitam, licet adoptivam duxere uxorem non licet, item nec materteram, quia parentum loco habentur. Qua ratione verum est, magnam quoque amitam et marterteram magnam prohiberi uxorem ducere.
Item ea quae ex hostibus capimus, jure gentium statim notra fiunt.
Item et in milite observandum est ut, nec volens, ad tutelae onus admittatur.
Item exercitor navis aut cauponae aut stabuli, de damno aut furto quod in navi aut caupona aut stabulo factum erit, quasi ex maleficio teneri videtur.
Item finitur ususfructus, si domino proprietatis ab usufructuario cedatur; nam cedendo extraneo, nihil agit; vel ex contrario, si fructuarius proprietatem rei adquisierit; quae res consolidatio appellatur.
Item is cui quis per errorem non debitum solvit, quasi ex contractu debere videtur.
Item is cui res aliqua utenda datur, id est commodatur, re obligatur et tenetur commodati actione.
Item lex Julia de ad ulteriis coercendis, quae non solum temeratores alienarum nuntiarum gladio punit, sed et eos qui cum masculis nefandum libidinem exercere audent.
Item per acceptilationem tollitur obligatio. Est autem acceptilatio imaginaria solutio.
Item pretium in numerata pecunia consistere debet.
Item propter adversam valetudinem, propter quam nec suis quidem negotiis interesse potest, excusatio locum habet.
Item rescriptum est heredes filii ad ea praestanda quae vivus filius ex officio pietatis suae dabit, invitos cogi non oportere, nisi in summam egestatem pater deductus est.
Item si adhuc integro mandato mors alterius interveniat, id est, vel ejus qui mandaverit, vel illius qui mandatum susceperit, solvitur mandatum.
Item si alicujus rei contracta societas sit, et finis negotio impositus est, finitur societas.
Item sobrini sobrinaeque, id est, qui quaeve ex fratribus vel consobrinis vel amitinis progenerantur.
Item, ea quae ex animalibus dominio tuo subjectis nata sunt, eodem jure tibi acquiruntur.
Item, is qui aedium usum habet, hactenus jus habere intelligitur ut ipse tantum habitet: nec hoc jus ad alium transferre potest.
Item, is qui status controversiam a pupillorum patre passus est, excusatur a tutela.
Item, lapilli, et gemmae, et caetera quae in littore inveniuntur, jure naturali, statim inventoris fiunt.
Item, major septuaginta annis a tutela vel cura excusare se potest.
Item, qui Reipublicae causa absunt, a tutela vel cura excusantur.
Item, si juratum fuerit, licet judici vel absolvere, vel minoris condemnare.
Item, si propter inimicitias aliquem testamento tutorem pater dederit, hoc ipsum praestat ei excusationem.
Item, tria onera tutelae non adfectatae, vel curae, praestant vocationem quamdiu administrantur.
Iter criminis.
Iter est jus eundi, ambulandi hominis, non etiam jumentum agendi vel vehiculum.
Iter est quo quis pedes, vel eques commeare potest.


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.2859 sec ] [ (PHP: 58% - SQL: 42%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 269 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS