Fermer ce volet Fermer ce volet

Maximes juridiques


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Habeas corpus.
Habens causam; id est ille qui causam auctoris habet, sic enim cum sua causa res transferri dicitur, id est cum suo onere, vel quo jure quaque conditione est.
Habens omnem causam et jus auctoris.
Habenti tutorem non datur tutor.
Habilis ad nuptias habilis videtur ad pacta omnia et renuntiationes quae apponi in talibus solent.
Habilis ad nuptias, habilis ad matrimonii consequentiam ou consequentias.
Habilis ad nuptias, habilis ad pacta nuptialia.
Hactenus tenetur venditor ut rem emptori habere liceat, non etiam ut ejus fiat.
Hae vero unius generis sunt; nam omnes ex re nascuntur, id est, ex ipso maleficio: veluti ex furto, aut rapina, aut damno, aut injuria.
Haec actio ex bono et aequo introducta est.
Haec actio locum habet, in damno nondum facto, opere tamen jam facto; hoc est de eo opere, ex quo damnum timetur.
Haec disceptatio infactum consistit.
Haec oblivio quam Athenienses amnestia vocant, concussum et labentem civitatis statum, in pristinum habitum revocavit.
Haec omnia sic sunt accipienda, nisi si quid aliud specialiter actum sit.
Haec omnia, cum sunt consueta, naturalem rerum cursum non praetergrediuntur; ideo fortuita esse non possunt. Cum vero insolita sunt et immoderata, non naturaliter accidere, sed vim divinamhaberecreduntur.
Haec proprie donatio appellatur eum dat aliquis ea mente ut statim velit accipientis fieri.
Hanc juridictionem meam esse aio.
Hasta erat praecipuum signum earum quae publice venumdabantur a praecone.
Herede sub impossibili conditione instituto, verba indicant testatorem voluisse heredem esse eum quem instituit; alioquin non instituisset.
Heredem ejusdem potestatis jurisque esse, cujus fuit defunctus, constat.
Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii, aut extranei.
Heredes gignuntur, non scribentur.
Heredes sui et necessarii.
Heredi cavere concessum est.
Heredi ejus cum quo contractum est deferri non potest, quoniam contractum ignorare potest.
Heredibus licet sepeliri aut mortuum inferre licet non consentiant alii.
Hereditaria sepulchra.
Hereditariae speciei anticipatio.
Hereditas ab intestato.
Hereditas autem quin obliget nos aeri alieno, etiansi non sit solvendo, plus quam manifestum est...
Hereditas ex testamento.
Hereditas jacens personam defuncti sustinet.
Hereditas jam non est hereditas, sed patrimonium heredis.
Hereditas nihil aliud est quam successio in universum jus quod defunctus habuit.
Hereditas nominis, pecuniae, sacrorum sevutae sunt.
Hereditas non adita non transmittitur.
Hereditas ou heres personam defuncti sustinet.
Hereditas pro parte adiri nequit.
Heres et defunctus una eademque persona esse intelliguntur.
Heres et defunctus una eademque persona utuntur.
Heres et pure et sub conditione institui potest; ex certo tempore, aut ad certum tempus, non potest.
Heres extraneus.
Heres institui nisi ut certe demonstretur nemo potest.
Heres quandoque adeundo hereditatem jam tunc a morte successisse defuncto intelligitur.
Heres sub beneficio inventarii est verus heres, quamvis sub certis modificationibus, et dominus rerum hereditariarum.
Heres succedit in possessionem defuncti, quae transfertur in eum sicut et dominium.
Heres, si putet testatorem vivere, quamvis defunctus sit, ad ire hereditatem non potest.
Heri albus, hodie niger, per hoc non desinit idem esse.
Hi enim non quasi collegium, sed quasi certi homines admittentur ad legatum.
Hic contractus assecurationis, in substantia pretii, non differt a contractu sponsionis.
Hic et nunc.
Hic nefastus erit, per quem tria verba silentur: Fastus erit, per quem lege licebit agi.
Hic titulus manifestam habet aequitatem.
His enim pendere dicitur, licet nulla jam contestatio secunda sit.
Hoc ab arbitrio statuendum est.
Hoc amplius, eae obligationes quae consensu contrahuntur, contraria voluntatedissolvuntur.
Hoc animo esse debet ut velit esse heres.
Hoc autem sic intelligendum est nisi sciens ad se non pertinere ita vendiderit; nam tunc ex dolo tenebitur.
Hoc casu, plures sunt servitutes diversarum causarum.
Hoc colore quasi sanae mentis non fuerint quum testamentum ordinarent.
Hoc enim ad jus, id est capionem; illud ad factum pertinere ut si quis bona aut mala fide possideat.
Hoc equidem aequitas suggerit, etsi jure deficiamur.
Hoc fructuum nomine continetur, quod justis sumptibus deductis superest.
Hoc ipso quo non est pauperior factus, locupletior est.
Hoc jus moribus, non legibus introductum est.
Hoc legatum nihil aliud est quam hereditatis distributio; Iegatum mixtum est hereditati, et hereditas mixta est legato.
Hoc loco.
Hoc prius inspiciendum est ne homo qui talem conditionem posuit, neque compos mentis esset.
Hoc servabitur quod initio convenit, legem enim contractus dedit.
Homicidium voluntarium dicitur illud quod committitur ex voluntate accidentis.
Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito.
Hominis caedes.
Homo diligens et studiosus pater familias.
Homo diligens, forensium rerum expers.
Homo simplicitate gaudens et desidiae deditus.
Honeste vivere, neminem laedere, suum cuique tribuere.
Honorarii tutores sunt quasi observatores actus ejus et custodes.
Honoris causa.
Hos enim cum creditoribus heredis annumerandos.
Hostes hi sunt qui nobis aut quibus nos publice bellum decrevimus; caeteri latrones aut praedones.
Hujus enim pecunia salvam fecit totius pignoris causam.
Humanitatis gratia tempus indulgeri solutionis.
Hunc sui juris esse patior, meaque manu mitto.
Hypothecaria actio competit si de loco convenit et domus facta sit.


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.3824 sec ] [ (PHP: 16% - SQL: 84%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 399 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS