Fermer ce volet Fermer ce volet

Maximes juridiques


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Facta honesta, quibus et ignorantes obligantur.
Facta pro infectis haberi non possunt.
Facta quae laedunt pietatem, existimationem, verecumdiam nostram, et, ut generaliter dixerim, quae contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est.
Facta redhibitione, omnia in integrum restituuntur, perinde ac si neque emptio, neque venditio intercessit.
Facta sunt potentiora verbis; multoque amplius est facere quam pronuntiare.
Facti magis quam juris quaestio est.
Factum defendendi.
Factum judicis, factum partis.
Factum negantis nulla est probatio.
Factum non turpe, quo aut is qui fecit alteri, aut alter ei, aut uterque alteri, sine consensu obligatur.
Factum tutoris, factum pupilli.
Falliti sunt fraudatores, decoctor ergo fraudator.
Fallitus, ergo fraudator.
Falsa conditio.
Falsa demonstratio.
Falsa est etiam et iniqua ratio.
Falsam conditionem Cassius et Sabinus impossibilem esse dixerunt.
Falsi nominis vel cognominis adseveratio poena falsi coercetur.
Falsitas est veritatis mutatio dolosa et in alterius praejudicium facta.
Fama.
Familia pecuniaque.
Familia tantum mutatur.
Familiae emptor.
Familiam suam, id est patrimonium suum.
Familiaria sepulchra.
Famosa actio.
Fas est, jus non est.
Fati infelicitas excusat.
Favore defuncti creditorum et legatariorum.
Favores ampliandi, odia restringenda.
Feci, sed jure feci.
Fecit quod non potuit, quod potuit non fecit.
Feminis lugere honestum est, viris meminisse.
Fenus.
Ferae igitur bestiae, volucres, et pisces, id est, omnia animalia quae mari, caelo et terra nascuntur, simul atque ab aliquo capta fuerint, jure gentium statim illius esse incipiunt: quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur.
Fere secundum promissorem interpretamur.
Ferre... ex eo quod res ferat.
Fictio idem operatur in casu ficto quam veritas in casu vero.
Fictitiae actiones.
Fideicommissaria hereditas.
Fideicommissum familiae relictum.
Fidejubesne rem pupilli salvam fore? Fidejubeo.
Fidejussor accipi potest quoties est aliqua obligatio, civilis, vel naturalis cui applicetur.
Fidejussor et praecedere obligationem et sequi potest.
Fidejussor locuples videtur non tantum ex facultatibus, sed ex conveniendi facultate.
Fidejussor non tantum ipse obligatur, sed etiam heredem obligatum relinquit.
Fidejussores et in partem pecuniae et in partem rei recte accipi possunt.
Fidejussores ita obligari non possunt ut plus debeant quam debet is pro quo obligantur. Nam eorum obligatio accessio est principalis obligationis; nec plus in accessione potest esse quam in principali re. At ex diverso, ut minus debeant, obligari possunt.
Fidejussores saepe solemusaccipere.
Fidejussori negotiorum gestorum est actio, si pro absente fidejusserit: nam mandati actio non potest competere, cum non antecesserit mandatum.
Fidem ejus secuti sunt.
Fidem emptoris secutus est.
Fides hosti servanda.
Fides scripturae est indivisibilis.
Filii appellatione omnes liberos intelligimus.
Filius familias emancipari invitus non cogitur.
Filius familias ex omnibus causis tanquam pater familias obligatur, et ob id agi cum eo, tanquam cum patre familias potest.
Filius familias.
Filius naturalis ventrem sequitur.
Finita administratione, eas usuras debere computari, quae in tutelae judicio computantur.
Finito autem officio, hanc actionem competere dicemus tutori; caeterum quamdiu durat, nondum competit.
Finitur autem ususfructus morte ususfructuarii.
Finium regundorum actio in personam est, licet pro vindicatione rei est.
Firma id est praedium seu villa.
Firmam portare.
Fiscus post omnes.
Fiscus semper solvendo censetur.
Fit enim ejus, qui invenit quod non alterius sit.
Fit liber quisquis Galliae solum tetigerit.
Fit liber quisquis solum Galliae cum asyli vice contigerit.
Fiunt scripturae ut per eas quod actum est facilius probari poterit, et sine his autem valet quod actum est, si habeat probationem.
Flumen a rivo magnitudine discernendum est, aut existimatione incolentium.
Flumina autem omnia et portus publica sunt, ideoque jus piscandi omnibus commune est in portu fluminibusque.
Flumina censitorum vice funguntur, ex privato in publicum addicant et ex publico in privatum.
Flumina navigabilia.
Flumina non navigabilia.
Flumina privata.
Flumina publica non navigabilia.
Flumina publica.
Fluminis naturalem cursum non avertere.
Foedus matrimonii.
Foenebre malum.
Fontes aquarum.
Forma dat esse rei.
Forma est de genere individuorum, et quaelibet mutatio in forma mutat totum.
Forma probatoria.
Forma substantialis in qualibet re invisibilis est secundum philosophos; sed apud nos, rei substantialis forma est id, per quod ipsa consistit, et unde denominationem accipit.
Forma substantialis.
Fortuito casu, non data ad hoc opera.
Fortuitos casus quod nullum humanum consilium providere potest.
Forum delicti commissi.
Forum delicti.
Forum deprehensionis.
Forum personale domicilii.
Forum rei.
Fragilitas naturae suae.
Fragilitas sexus.
Fratris autem factum fratri non nocet.
Fratris vero, vel sororis filiam, uxorem ducere non licet. Sed nec neptem fratris vel sororis quis ducere potest, quamvis quarto gradu sint.
Fraudationis causa latitans.
Fraudator.
Fraudis interpretatio semper in jure civili, non ex eventu duntaxat, sed ex consilio quoque desideratur.
Fraus inter propinquos facile praesumitur.
Fraus omnia corrumpit.
Fronti littera K inurabatur, et praeterea infamia notabatur.
Fructuaria praedii concessio.
Fructuario neque diaetas transformare vel conjungere aut separare permittitur.
Fructuarius possidet et propria auctoritate fruitur et fructus capit.
Fructus augent hereditatem.
Fructus civiles tempus successivum habent.
Fructus eos esse constat, qui deducta impensa supererunt.
Fructus intelliguntur deductis impensis quae quaerendorum, cogendorum, conservandorurnque eorum gratia fiunt.
Fructus licitatio: contentio fructus licitationis.
Fructus licitatione vicit.
Fructus licitatione victus est.
Fructus naturales, quia non ex facto ejus nascuntur.
Fructus non sunt, nisi deductis impensis.
Fructus omnes augent hereditatem, sive ante aditam sive post aditam hereditatem accesserint
Fructus pendentes pars fundi esse videntur.
Fructus qui diligentia et opera ejus pervenerunt.
Fructus, quos suis operis adquisierit.
Fructus.
Frui quidem pro parte possumus; uti pro parte non possumus.
Frumenta quae in herbis erant.
Frustra impletur defecta semel conditio.
Frustra legis auxilium quaerit qui in legem committit.
Frustra probatur, quod probatum non relevat.
Fundi mihi est nisi quod terra ne tenet.
Fundi patrimoniales.
Fundi usufructu legato, si villa diruta fuit, ususfructus non extinguitur, quia villa fundi accessio est; non magis quam si arbores deciderint.
Fundum fructuarius possidet alii non sibi, jus fruendi sibi.
Fundus cui servitus debetur.
Fundus cum instrumento.
Fundus dotalis.
Fundus ille tibi doti erit, centum tibi doti erunt.
Fundus instructus.
Fundus legatus talis dari debet qualis relictus est.
Fundus optimus maximusque.
Fundus serviens.
Fundus servus.
Fundus, omne aedificium et omnis ager.
Fur est qui dolo malo rem alienam contrectat.
Furiosi nullum esse consensu manifestum.
Furiosi voluntas nulla est.
Furiosi, si per id tempas fecerint testamentum, quo furor eorum intermissus est, jure videntur esse testati.
Furiosus nullum negotium gerere potest, quia non intelligit quae agit.
Furti autem actio ei competit cujus interest rem salvam esse, licet dominus non sit.
Furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alieni.
Furtivae quoque res, et quae vi possessae sunt, nec si praedicto longo tempore bona fide possessae fuerint, usucapi possunt.
Furtorum autem genera duo sunt: manifestum, et nec manifestum.
Furtum autem fit, non solum cum quis intercipiendi causa remalienam amovet, sed et generaliter cum quis alienam rem invito domino contrectat.
Furtum est contrectatio rei fraudulosa, lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel etiam usus possessionisve; quod lege naturali prohibitum est admittere.
Furtum nec manifestum.
Furtum pignoris.
Furtum sine contrectatione fieri non potest, nec animo furtum admittitur.
Furtum usus.


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.5881 sec ] [ (PHP: 14% - SQL: 86%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 269 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS