Fermer ce volet Fermer ce volet

Maximes juridiques


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Ea esse aedium solemus dicere, quae pars aedium sunt vel propter aedes habentur.
Ea in obligatione consistere quae pecunia cui praestarique possunt.
Ea jure quae ipsa sibi quaeque civitas constituit, saepe mutari solent, vel tacito consensu populi, vel alia postea lege lata.
Ea materia forma publica percussa, usum dominiumque non tam ex substantia praebet, quam ex quantitate.
Ea patimur accipere quae sani offerunt pro obsequiis, non ea quae periclitantes pro salute promittunt.
Ea quae ex aedificio detracta sunt ut reponantur, aedificii sunt.
Ea quae in nominibus consistunt non recipiunt divisionem, sed ipso jure et lege duodecim tabularum, in portiones hereditarias divisa sunt.
Ea quae in partes dividi non possunt, solida a singulis heredibus debentur.
Ea quae perpetui usus causa in aedificiis sunt, aedificii esse.
Ea quae sunt moris et consuetudinis, in bonae fidei judiciis debent venire.
Ea quoque quae ex hostibus capiuntur naturali ratione nostra fiunt.
Ea res facti magis quam juris est.
Ea res facti non juris est.
Eadem causa petendi.
Eadem conditio personarum.
Eadem debet esse ratio damni et lucri.
Eadem debet esse ratio juiciorum, in quibus videmur contrabere ac conventionum.
Eadem debet ratio commodi et incommodi.
Eadem distinctione utemur, qua in mandato: ut si quidem ignota fuerit mors alterius, valeat societas: si nota, non valet.
Eadem est ratio.
Eadem velle, eadem nolle.
Eadem vis est taciti ac expressi consensus.
Eam pecuniam non ex hereditate sed ex decisione habet heres.
Eamdem causam facit etiam origo petitionis.
Eamdem vim obtinent tam fides instrumentorum quam depositiones testium.
Earum personarum quae alieno juri subjectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt.
Earum vero actionum quae in personam sunt, eae quidem quae ex contractu nascuntur, fere omnes rei persequendae causa comparatae videntur.
Edenda sunt omnia quae quis apud judicem editurus est.
Effectu secuto.
Ego dico quod usucapio est introducta propter bonum publicatum principaliter: ergo, per pactum remitti non potest.
Ego enim operae potius meae mercedem accepisse videor.
Ego hoc falsum puto.
Ei incumbit probatio qui dicit, non qui negat.
Ejus est destituere cujus est instituere.
Ejus est interpretari Iegem cujus est condere.
Ejus, quod non ei debetur, qui convenitur, sed alii, compensatio fieri non potest.
Electa una via, non datur recursus ou regressus ad alteram.
Em teneri petitione hereditatis qui, vel jus pro herede, vel pro possessore detinet.
Emphyteuticaria actio.
Emptio et venditio contrahitur simul atque de pretio convenerit, quamvis nondum pretium numeratum sit, ac ne arrha quidem data fuerit.
Emptio rei speratae.
Emptio tam sub conditione quam pure contrahi potest.
Emptio-venditio est contractus juris gentium, nominatus bonae fidei, synallagmaticus, solo consensu constans, quo id agitur ut emptori rem pro certo praetio habere liceat.
Emptor autem nummos venditoris facere cogitur.
Emptor curiosus esse debet.
Emptor non tenetur stare colono, nisi ea lege emit.
Emptor periculi.
Emptorem quidem fundi necesse non est stare colono, cui prior dominus locavit, nisi ea lege emit.
Emptores litium fortunis alienis inhiantes.
Emptoris eadem causa esse debet, circa petendum et defendendum, quae fuit auctoris.
Enarrato toto tenore.
Enimvero tutor vel curator, quamvis pauper est, fidelis tamen et diligens, removendus non est quasi suspectus.
Eo jure utimur, ut quae in praedia urbana inducta illata sunt, pignori esse credantur, quasi id taciteconvenerit.
Eo locupletior factus est quantum propriae pecuniae pepercit.
Eo qui adoptatur non contradicente.
Eodem jure, eadem causa et qualitate adquiritur et possidetur sicut ager cui adjectum est.
Eodem numero sunt jura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur.
Eodem tempore.
Eos, qui acceperunt pignora, cum in rem actionem habeant, privilegiis omnibus, quae personalibus actionibus competunt, praeferri constat.
Epistola absenti idem est quod sermo praesentibus, et qui mittit alteri litteras intelligitur praesens praesenti loqui.
Epistola est tacitus nuntius, ut nuntius est epistola loquens.
Epistola non potest obligare scribentem, si is decedat antequam ad eum pervenerit cum quo erat contrahendum; quia, cum per mortem deficiat scribentis consensus, non potest dici quod ejus scriptum loquatur: per epistolam enim praesens videtur absenti...
Erga omnes.
Ergo ii quibus intra certum tempus agere volentibus objicitur exceptio aut pacti conventi aut alia sinilis, differre debent actionem et post tempus agere: ideo enim et dilatoriae istae exceptiones appellantur.
Erit igitur, et post ratihabitionem, negotiorum gestorum actio.
Erit pura emptio, quae sub conditione resolvitur.
Errantis voluntas nulla est.
Erratum.
Error calculi non nocet.
Error communis facit jus.
Error falsae causae usucapionem non parit.
Error in causa.
Error in corpore.
Error in ipso corpore hominis.
Error in ipso corpore rei.
Error in judicando.
Error in negotio.
Error in persona.
Error in procedendo.
Error in substantia.
Error in transcribendis verbis non nocet.
Error personae.
Erroris causae probatio.
Erroris probare causam.
Erunt duo in carne una.
Esse enim debet cui datur.
Esse in hominum commercio.
Esse in rerum natura.
Est autem alienatio omnis actus per quem dominium transfertur.
Est autem alluvio incrementum latens. Per alluvionem autem id videtur adjici quod ita paulatim adjicitur, ut intelligere non possis quantum quoquo momento temporis adjiciatur.
Est autem littus maris quatenus hibernus fluctus maximus excurrit.
Est autem tutela, ut Servius definivit, vis ac potestas in capite libero, ad tuendum eum qui propter aetatem se defendere nequit, jure civili data ac permissa.
Est ea quae a vivente et ea mente ut accipientis fiat quod nullo modo per dispositionem contrariam revocetur.
Est enim divisio contractus mixtus, participans de distractu et contractu, de permutatione et vendicatione; et tamen distinctam et propriam habet naturam.
Est enim gregis unum corpus, et distantibus capitibus, sicuti aedium unum corpus est, ex coherentibus lapidibus.
Est enim jus in corpore, quo sublato et ipsum jus tolli necesse est.
Est enim jusjurandum affirmatio religiosa.
Est enim, sine dubio, domus jurisconsulti totius oraculum civitatis.
Est et aliud genus adquisitionis, donatio. Donationum autem duo sunt genera : mortis causa, et non mortls causa.
Est et aliud genus inter vivos donationum quod veteribus quidem prudentibus penitus erat incognitum, postea autem a junioribus divis principibus introductum est: quod ante nuptias vocabatur, et tacitam in se conditionem habebat,...
Est hospes ut hostis.
Est in arbitrio solventis dicere quod potius debitum voluerit solutum.
Est omnis actus in quo fortuna praedomimatur.
Est pactio duorum pluriumve in idem placitum consensus.
Est quidem res sanctissima civilis sapientia; sed quae pretio nummario non sit aestimanda nec dehonestanda: quaedam enim, tametsi honeste accipiantur, inhoneste tamen petuntur.
Est regula juris antiqui omnes licentiam habere his quae pro se introd ucta sunt renuntiare.
Est tota in toto et tota in qualibet parte.
Et adipiscimur possessionem corpore et animo, neque per se animo neque per se corpore.
Et alias non est eadem ratio.
Et clarum est, quod nullum dominium transfertur, nec novum jus, nec novus titulus in re acquiritur, sed sola liberatio controversiae.
Et cognatis meis, qui nunc sunt, si quis filiam meam uxorem duxerit.
Et conditione minus debetur.
Et eis satisfaciant qui primi veniunt creditores.
Et est verum ea quae connexa sunt venire in tutelae actionem.
Et generaliter quod adversus alium praestare debuit pupillo suo, id adversus se quoque praestare debet; fortassis et plus; adversus alios enim experiri sine actione non potuit; adversus se potuit.
Et ideo cam exsiccatus esset alveus, proximorumfit.
Et ideo licet maturis fructibus, nondum tamen perceptis, decesserit, ad heredes ejus non pertinent sed domino proprietatis acquiruntur.
Et ideo, cujuscumque generis sit corporalis res, tradi potest, et a domino tradita alienatur.
Et ideo, quamvis particulatim venerit, omnes partes servitus sequitur.
Et in majoribus et in minoribus appellandi facultas est.
Et in primis ipsam rem praestare venditorem oportet, id est tradere.
Et libertas quidem, ex qua etiam liberi vocantur, est naturalis facultas ejus quod cuique facere libet, nisi quod vi aut jure prohibetur.
Et non facere, facere est; qui enim non facit, hoc facit ut nolit facere, privatio autem actionis est actio.
Et non minus huic, quam patronis, honor praestandus est.
Et placet in delictis minoribus non subveniri.
Et plures in unius locum possunt substitui; vel unus in plurium, vel singuli singulis, vel invicem ipsi qui heredes instituti sunt.
Et puto, aditione hereditatis, confusione obligationis eximi personam.
Et quae evenerunt sterilitates, ubertate aliorum annorum repensatae probabuntur.
Et qui potestatem habent aliquam, se excusare possunt, ut divus Marcus rescripsit: sed coeptam tutelam deserere non possunt.
Et quidem imprimis illud observare debet judex ne aliter judicet quam quod legibus, aut constitutionibus moribus proditum est.
Et quidem naturali jure communia sunt omnium haec: aer, aqua profluens, et mare, et per hoc littora maris.
Et quidem neque naturales liberi, neque adoptivi, ullo pene modo possunt cogere parentes de potestate sua eos dimittere.
Et quidem si nihil de partibus lucri et damni nominatim convenerit, aequales scilicet partes et in lucro et in damno spectantur.
Et quidem si quis indebitum ignorans solvit, per hanc actionem condicere potest; sed si sciens se non debere solvit, cessat repetitio.
Et quidem tales usurae pergunt currere, qualescurrebant.
Et quod dixi, quod aquam debitam meo fundo, non possum alteri fundo concedere, intellige antequam ingressa sit in fundum meum, cujus servitus est constituta; sed postquam est ingressa, possum ducere ad alias partes et alteri concedere pro libito...
Et sane periculum rei ad emptorem pertinet, dummodo custodiam venditor aut traditionem praestet.
Et sane vix idonea diversitatis ratio reddi potest.
Et si forte re aestimata sit, omne periculum praestandum ab eo, qui aestimationem se praestaturum recepit.
Et si in rem actum sit si contra petitorem judicaverit, absolvere debet possessorem; sive contra possessorem, jubere eum debet ut rem ipsam restituat cum fructibus.
Et si inutilis sit servitus; quaedam enim habere possumus, quamvis ea nobis utilia non sunt.
Et si praedium fuit pignoratum, de jure ejus repromittendum est ne forte servitutes, cessante uti creditore, amissae sint.
Et si quidem possit apparere quis ante spiritum posuit, expedita quaestio est.
Et si rursus ea prima facie justa videatur, sed propter aliquam causam actori inique noceat, rursus alia negatione opus est, qua actor adjuvetur: quae dicitur triplicatio.
Et sic videtur esse potius incongruitas... et insuffisentia solutionis quand individuitas.
Et stipulandi et promittendi duo pluresve rei fieri possunt.
Et superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit, at ea quae ex transverso numeratur, a secundo.
Et tam filium alienum quis in locum nepotis adoptare potest quam nepotem in locum filii.
Et unum hominem, et plures in infinitum, quot quis velit heredes facere, licet.
Etiam ab eo qui nocere noluit.
Etiam absente adversa parte.
Etiam constante matrimonio jus hypothecarum seu pignorum marito remitti posse explorati juris est.
Etiam manu militari.
Eum qui aliena negotia sive ex tutela sive ex quocumque alio titulo administravit, ubi haec gessit, rationem oportet reddere.
Eum qui dedit diversis temporibus procuratores duos, posteriorem dando, priorem prohibuisse videri.
Eum qui metum fecit, et de dolo teneri certum est.
Eum qui nocentem infamavit, non esse bonum aequum ob eam rem condemnari; peccata enim nocentium nota esse oportere et expedire.
Eum qui stipulatus est sub conditione, placet etiam pendente conditione creditorem esse.
Eum sequi debent incommoda, quem sequuntur commoda.
Eum, quem quis adoptavit, emancipatum vel in adoptionem datum, iterum non potest adoptare.
Evanescit conditio quasi impossibilis.
Eventus damni.
Evincere a vincendo in judicio dicitur.
Evincere est aliquid vincendo auferre.
Ex adoptivo natus adoptivi locum obtinet in jure civili.
Ex aequo et bono, in quantum aequius melius.
Ex aequo.
Ex aliis, ubi pro virtute certamen non fit, non licet.
Ex bona fide.
Ex capite vel ex fonte.
Ex cathedra.
Ex causa antiqua et necessaria.
Ex causa depositi.
Ex causa mutui.
Ex causa nova et voluntaria.
Ex causa primaeva et antiqua.
Ex certa conscientia.
Ex complexu nefario aut incesto.
Ex conditionali stipulatione tantuum spes est debitum iri.
Ex contractu ou quasi ex contractu.
Ex contrario, si debitor creditori suo, quod debet legaverit, inutile est legatum si nihil plus est in legato quam in debito, quia nihil amplius habet per legatum.
Ex conventione.
Ex cumulo partium.
Ex delicto.
Ex dispari causa.
Ex diversa causa.
Ex diversis testamentis jus conjunctionis non contingit.
Ex diverso, si quis in alieno solo sua materia domum aedificacerit, illius fit domus cujus et solum est.
Ex duobus malis minimum elegi.
Ex duobus reis promittendi alius pure, alius in diem vel sub conditione obligari potest; nec impedimento erit dies, aut conditio, quominus ab eo qui pure obligatus est, petatur.
Ex duobus reis stipulandi, si semel unus egerit, alteri promissor offerendo pecuniam, nihil agit.
Ex eadem causa.
Ex eadem familia.
Ex eadem specie.
Ex eodem fonte.
Ex facto principis.
Ex flumine aquam ducere plures, possunt, ita tamen ut vicinis non noceant.
Ex identitate nominis et cognominis praesumitur identitas personarum, si non in contrarium probetur diversitas.
Ex jure antiquo.
Ex justis nuptiis.
Ex lege.
Ex maleficiis vero proditae actiones, aliae tantum poenae persequendae causa comparatae sunt; aliae tam poenae quam rei persequendae, et ob id mixtrae sunt.
Ex mandato apud eum, qui mandatum suscepit, nihil remanereoportet.
Ex matrimonio non justo.
Ex more.
Ex moribus.
Ex natura.
Ex necessitate officii.
Ex necessitate.
Ex nefario coitu.
Ex nihilo.
Ex non scripto jus venit, quod usus comprobavit; nam diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur.
Ex numero coheredum.
Ex nunc.
Ex officio pietatis.
Ex officio.
Ex pacto actionem non oriri.
Ex pari causa.
Ex parte pupilli.
Ex personis.
Ex post facto.
Ex professo.
Ex propriis sensibus.
Ex proprio capite, et ex propria persona.
Ex qua causa ii quorum negotia gesta fuerint etiam ignorantes obligantur.
Ex quibus aliquo praeterito, facta divisio prorsus corruit.
Ex quo evidentissime apparuerit mariti facultates ad dotis exactionem non sufficere.
Ex quo innotuit tutori se tutorem esse, scire debet periculum tutelae ad eum pertinere.
Ex quo nonnulla probatio elici potest.
Ex quo perdiderit fructuarius usumfructum, aestimabuntur in restitutione fructus.
Ex ratione legis.
Ex re ipsa.
Ex rebus.
Ex scientia praesumitur consensus.
Ex soluto et soluta.
Ex stipulatione.
Ex stipulatu pro dote.
Ex stipulatu.
Ex transverso sive a latere, nullus est primus gradus; et ideo incipit a secundo.
Ex tunc.
Ex veteri et preexistente causa.
Ex vi supervenientis novi facti.
Ex voluntate.
Examen quoque quod ex alveo tuo evolaverit, eo usque intelligitur esse tuum donec in conspestu quo est, nec difficilis ejus persecutio; alioquin occupantis.
Excedunt vitam unius hominis.
Exceptio cedendarum actionum.
Exceptio dicta est quasi quaedam exclusio, quae opponi cujusque rei solet, ad excludendum id quod in intentionem condemnationemve deductum est.
Exceptio doli mali personam complectitur ejus qui dolo fecit.
Exceptio est strictissimae interpretationis.
Exceptio firmat regulam in casibus non exceptis.
Exceptio litis per transactionem finitae.
Exceptio non adimpleti contractus.
Exceptio pacti conventi.
Exceptio plurium.
Exceptio quae obstabat cedenti vel gerenti non obstat cessionnario vel giratorio.
Exceptio rei judicatae obstat quotiens eadem quaestio inter easdem personas revocatur.
Exceptio rei judicatae.
Exceptio rei venditae et traditae.
Exceptio veritatis.
Exceptio.
Exceptionem rei judicatae obstare quotiens eadem quaestio inter easdem personas revocatur.
Exceptiones dilatoriae judicis.
Exceptiones dilatoriae solutionis.
Exceptiones perpetuae et peremptoriae sunt, quae semper locum habent, nec evitari possunt.
Exceptiones quae personae cujusque cohaerent, non transeunt ad alios.
Exceptiones sunt strictissimae interpretationis.
Exceptioni rei judicatae affinis admodum est exceptio litispendentis.
Exceptionis ope.
Exceptis iis videlicet quae impossibilia sunt vel legibus interdicta, vel alias probrosa.
Exceptis scilicet cessionibus, quas inter coheredes pro actionibus hereditariis fieri contigit.
Exclusio a foro.
Excolere enim quod invenit potest, qualitate aedium non mutata.
Excusantur autem tutores vel curatores variis ex causis; plerumque tamen propter liberos, sive in potestate sint, sive emancipati.
Exeat.
Exemplo perniciosum est, ut ei scripturae credatur, qua unusquisque sibi, adnotatione propria, debitorem constituit.
Exequatur.
Exercent regnum judiciale.
Existimatio est dignitatis illaesae status, legibus ac moribus comprobatus.
Expedit rei publicae ne sua re quis male utatur.
Expensum ferre.
Expressis verbis.
Expulsio manu militari.
Exstante condicione.
Exstinctae res vindicari non possunt.
Extra causam donationem esse talium officiorum mercedes.
Extra commercium.
Extra dotem.
Extra familiam.
Extra muros.
Extra omnes.
Extra ordinem judicium.
Extra ordinem sunt hodie omnia judicia.
Extra patrimonium.
Extra petita.
Extra territorium jus dicenti non paretur.
Extraneis autem heredibus deliberandi potestas est de adeunda hereditate vel non adeunda.
Extricatio labyrinthi dividui et individui.


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.5512 sec ] [ (PHP: 22% - SQL: 78%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 254 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS