Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Saepe dissimulare, quam vel ulcisci, satius est. (Publius Syrus)
Saepe ignoscendo das injuriae locum. (Publius Syrus)
Saepe minus pecces, si scias quod nescias. (Publius Syrus)
Saepe oculi et aures vulgi sunt testes mali. (Publius Syrus)
Saepius locutum, nunquam me tacuisse poenitet. (Publius Syrus)
Salis absumendus modius, priusquam habeas fidem. (Publius Syrus)
Salutis causa bene fit homini injuria. (Publius Syrus)
Sanctissimum est meminisse, cui te debeas. (Publius Syrus)
Sapiens contra omnes arma fert, quum cogitat. (Publius Syrus)
Sapiens, quod petitur, ubi tacet, breviter negnat. (Publius Syrus)
Sapientae plerumque stultitia est comes. (Publius Syrus)
Sapiet, qui res utiles, non multas, sciet. (Publius Syrus)
Sapit nequicquam, qui sibi ipsi non sapit. (Publius Syrus)
Satis disertu'st, e quo loquitur veritas. (Publius Syrus)
Satis est beatus, qui potest, quum vult, mori. (Publius Syrus)
Satis est hostem superare; nimium est perdere. (Publius Syrus)
Satius est bono placere te uni quam multis malis. (Publius Syrus)
Satius est sero te quam nunquam discere. (Publius Syrus)
Satius ignorare est rem quam male discere. (Publius Syrus)
Satius mederi est initiis quam finibus. (Publius Syrus)
Scintillae non fabrorum terrent filios. (Publius Syrus)
Se posse plus iratus, quam possit, putat. (Publius Syrus)
Secreto amicos admone, lauda palam. (Publius Syrus)
Secunda in paupertate fortuna est fides. (Publius Syrus)
Secundae amicos res parant, tristes probant. (Publius Syrus)
Secundus est a matre nutricis dolor. (Publius Syrus)
Sed damnat judex innocentem qui opprimit. (Publius Syrus)
Seditio civium, hostium est occasio. (Publius Syrus)
Semel qui fuerit, semper perbibetur malus. (Publius Syrus)
Semper beatam se putat benignitas. (Publius Syrus)
Semper consilium tunc deest, quum opus est maxime. (Publius Syrus)
Semper metuendo sapiens evitat malum. (Publius Syrus)
Semper metuendum, quicquid irasci potest. (Publius Syrus)
Semper plus metuit animus ignotum malum. (Publius Syrus)
Semper redundat ipse in auctores timor. (Publius Syrus)
Semper vocis est silenti temperamentum tene. (Publius Syrus)
Sensus, non aetas, invenit sapientiam. (Publius Syrus)
Sermo imago animi est: qualis vir, talis et oratio est. (Publius Syrus)
Sero in periclis est consilium quaerere. (Publius Syrus)
Serum est cavendi tempus in mediis malis. (Publius Syrus)
Si invitus pares, servus es; si volens, minister. (Publius Syrus)
Si multis tua vita placuerit, tibi placere non potest. (Publius Syrus)
Si nil velis timere, metuas omnia. (Publius Syrus)
Si novos parabis amicos, veterum ne oblivisceris. (Publius Syrus)
Si sis marinus, abstine a terrestribus. (Publius Syrus)
Si tutemet te amaris, erunt qui te oderint. (Publius Syrus)
Sibi imperare est imperiorum maximum. (Publius Syrus)
Sibi ipsa improbitas cogit fieri injuriam. (Publius Syrus)
Sibi ipse dat supplicium, quem admissi pudet. (Publius Syrus)
Sibi primum auxilium eripere est leges tollere. (Publius Syrus)
Simulans amicum inimicus inimicissimus. (Publius Syrus)
Simulata vultu probitas nequitia est duplex. (Publius Syrus)
Sine dolore est vulnus, quod ferendum est cum victoria. (Publius Syrus)
Socius fit culpae, qui nocentem sublevat. (Publius Syrus)
Solamen grande est cum universo una rapi. (Publius Syrus)
Solet esse in dubiis, pro consilio, temeritas. (Publius Syrus)
Solet hora, quod multi anni abstulerint, reddere. (Publius Syrus)
Solet sequi laus, quum viam fecit labor. (Publius Syrus)
Solitudinem quaerat, qui vult cum innocentibus vivere. (Publius Syrus)
Sordidius multo vivimus, quam nascimur. (Publius Syrus)
Spes est salutis, ubi hominem objurgat pudor. (Publius Syrus)
Spes inopem, res avarum, mors miserum levat. (Publius Syrus)
Spina etiam grata est, ex qua spectatur rosa. (Publius Syrus)
Stultitia est insectari quem omnes diligunt. (Publius Syrus)
Stultitiae partem interdum habet felicitas. (Publius Syrus)
Stultum est velle ulcisci alterum poena sua. (Publius Syrus)
Stultum est vicinum velle ulcisci incendio. (Publius Syrus)
Stultum est, caveri quod potest, admittere. (Publius Syrus)
Stultum est, incerta si pro certis habueris. (Publius Syrus)
Stultum est, queri de adversis, ubi culpa est tua. (Publius Syrus)
Stultum est, timere, quod vitari non potest. (Publius Syrus)
Stultum facit fortuna, quem vult perdere. (Publius Syrus)
Stultum, imperare reliquis, qui nescit sibi. (Publius Syrus)
Stultus superbis invidet felicibus. (Publius Syrus)
Stultus tacebit? Pro sapiente habebitur. (Publius Syrus)
Sua qui servat, suis servat communia. (Publius Syrus)
Suadere benevoli est primum, dein corrigere. (Publius Syrus)
Suavissima haec est vita, si sapias nihil: Nam sapere nil doloris expers est malum. (Publius Syrus)
Subinde bos alienus prospectat foras. (Publius Syrus)
Submissum imperium non tenet vires suas. (Publius Syrus)
Submittet se, quae se eriget felicitas. (Publius Syrus)
Suis qui nescit parcere, inimicis favet. (Publius Syrus)
Sulti timent fortunam, sapientes ferunt. (Publius Syrus)
Summum jus summa plerumque est injuria. (Publius Syrus)
Suspecta semper ornamenta ementibus. (Publius Syrus)
Suspicax animus omnium damnat fidem. (Publius Syrus)
Suspicio probo homini tacita injuria est. (Publius Syrus)
Suspicio sibi ipsa rivales parit. (Publius Syrus)
Suum sequitur lumen semper innocentia. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.2258 sec ] [ (PHP: 46% - SQL: 54%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 292 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS