Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Rana in paludem ex throno resilit facit. (Publius Syrus)
Rapere est, accipere quod non possis reddere. (Publius Syrus)
Rapere est, non petere, quicquid invito auferas. (Publius Syrus)
Raro est ejusdem hominis multa et opportune dicere. (Publius Syrus)
Rarum esse oportet, quod diu carum velis. (Publius Syrus)
Ratione, non vi, vincenda adolescentia est. (Publius Syrus)
Recta sapit, periclo qui alieno sapit. (Publius Syrus)
Recte valere et sapere duo vitae bona. (Publius Syrus)
Reddit, non perdit, quoi quid alienum fuit. (Publius Syrus)
Refert, quam quis bene vivat; quam diu, non refert. (Publius Syrus)
Reflectere noli, ad terminum ubi perveneris. (Publius Syrus)
Regibus pejus est multo, quam ipsis servientibus. (Publius Syrus)
Regnat, non loquitur, qui nil nisi quod vult blatit. (Publius Syrus)
Regum fortuna casus praecipites rotat. (Publius Syrus)
Rei nulli prodest mora, ni iracundiae. (Publius Syrus)
Remedio amaro amaram bilem diluunt. (Publius Syrus)
Remedium est frustra contra fulmen quaerere. (Publius Syrus)
Repelli se homo, facilius fert, quam decipi. (Publius Syrus)
Repente dives nemo factus est bonus. (Publius Syrus)
Rerum amissarum remedium est oblivio. (Publius Syrus)
Res bona est, non extirpare sceleratos, sed scelera. (Publius Syrus)
Res inquieta est in se ipsam felicitas. (Publius Syrus)
Res quaeque tanti est, quanti emptorem invenerit. (Publius Syrus)
Res quanto est major, tanto est insidiosior. (Publius Syrus)
Respicere nil consuevit iracundia. (Publius Syrus)
Reus innocens fortunam, non testem timet. (Publius Syrus)
Reverti eo, unde venerit, nulli grave est. (Publius Syrus)
Rex esse nolim, ut esse crudelis velim. (Publius Syrus)
Ridiculum est nocentis odio perdere innocentiam. (Publius Syrus)
Rivalitatem non amat victoria. (Publius Syrus)
Roganti melius, quam imperanti pareas. (Publius Syrus)
Rogare ingenuo servitus quodammodo est. (Publius Syrus)
Ruborem amico excutere, amicum est perdere. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.1592 sec ] [ (PHP: 41% - SQL: 59%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 478 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS