Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Quae defloruerit, ne iterum quaeratur rosa. (Publius Syrus)
Quae desiit amicitia, ne coepit quidem. (Publius Syrus)
Quae fieri fas est, tempore haec fiunt suo. (Publius Syrus)
Quae pigeat invenisse, cave quaesiveris. (Publius Syrus)
Quae vult videri bella nimis, nulli negat. (Publius Syrus)
Quaerendus cuneus est malus tunco malo. (Publius Syrus)
Quam conscientia animi gravis est servitus !
Quam felix quae transit vita sine negotiis. (Publius Syrus) !
Quam magnum est non laudari, esse et laudabilem !
Quam malus est, culpam qui suam alterius facit !
Quam miser est, cui ingrata misericordia est !
Quam miser est, qui excusare sibi se non potest !
Quam miserum auxilium est, ubi nocet, quod sustinet !
Quam miserum est cogi opprimere, quem salvum velis !
Quam miserum est id, quod pauci habent, amittere !
Quam miserum est mortem cupere, nec posse emori !
Quam miserum est, bene quod feceris, factum queri !
Quam miserum est, quum se renovat consumptum malum !
Quam miserum est, ubi consilium casu vincitur !
Quam miserum est, ubi te captant, qui defenderint !
Quam miserum officium est, quod successum non habet !
Quam poenitenda incurrunt viventi diu !
Quam saepe veniam, qui negaverat, petit ?
Quam timidus is est, paupertatem qui timet !
Quamvis acerbus, qui monet, nulli nocet;
Quamvis non rectum, quod juvat, rectum putes. (Publius Syrus)
Quanto serius peccatur, tanto incipitur turpius. (Publius Syrus)
Queis tura desunt, hi mola salsa litant. (Publius Syrus)
Quem bono tenere non potueris, contineas malo. (Publius Syrus)
Quem diligas, etiam queri de ipso malum est. (Publius Syrus)
Quem fama semel oppressit, vix restituitur. (Publius Syrus)
Qui aequo malis animo miscetur, est malus. (Publius Syrus)
Qui bene dissimulat, citius inimico nocet. (Publius Syrus)
Qui caveas, quum aliud animus, verba aliud petunt?
Qui culpae ignoscit uni, suadet pluribus. (Publius Syrus)
Qui debet, limen creditoris non amat. (Publius Syrus)
Qui docte servit, partem dominatus tenet. (Publius Syrus)
Qui dubitat ulcisci, improbos plures facit. (Publius Syrus)
Qui exspectat, ut rogetur, officium levat. (Publius Syrus)
Qui impegit in uno, in omnibus explodi debet. (Publius Syrus)
Qui in vero dubitat, male agit quum deliberat. (Publius Syrus)
Qui invitus servit, fit miser, servit tamen. (Publius Syrus)
Qui jusjurandum servat, quovis pervenit. (Publius Syrus)
Qui maria sulcant, ventum in manibus non habent. (Publius Syrus)
Qui metuit calamitatem, rarius accipit. (Publius Syrus)
Qui pauper est? Videtur qui dives sibi. (Publius Syrus)
Qui plurimum habet? Is qui omnium minimum cupit. (Publius Syrus)
Qui pote celare vitium, vitium non facit. (Publius Syrus)
Qui pote consilio furere, sapere idem potest. (Publius Syrus)
Qui pote nocere, timetur, quum etiam non adest. (Publius Syrus)
Qui pote nocere, timetur, quum etiam non nocet. (Publius Syrus)
Qui pote transferre amorem, pote deponere. (Publius Syrus)
Qui pro innocente dicit, satis est eloquens. (Publius Syrus)
Qui properat nimium, res absolvit serius. (Publius Syrus)
Qui se ipsum laudat, cito derisorum invenit. (Publius Syrus)
Qui semet accusat, crimine non indiget. (Publius Syrus)
Qui sibi modo vivit, merito aliis est mortuus. (Publius Syrus)
Qui timet amicum, amicus ut timeat, docet. (Publius Syrus)
Qui timet amicum, vim non novit nominis. (Publius Syrus)
Qui timet insidias omnes, nullas incidit. (Publius Syrus)
Qui venit ut noceat, semper meditatus venit. (Publius Syrus)
Qui, quum dolet, blanditur, post tempus sapit. (Publius Syrus)
Quicquid est plus quam necesse, possidentes deprimit. (Publius Syrus)
Quicquid bono concedis, das partem tibi. (Publius Syrus)
Quicquid conaris, quo pervenias, cogites. (Publius Syrus)
Quicquid fit cum virtute, fit cum gloria. (Publius Syrus)
Quicquid fortuna exornat, cito contemnitur. (Publius Syrus)
Quicquid futurum egregium est, sero absovitur. (Publius Syrus)
Quicquid futurum est summum, ab imo nascitur. (Publius Syrus)
Quicquid nocere didicit, meminit, quum potest. (Publius Syrus)
Quicquid vis esse tacitum, nulli dixeris. (Publius Syrus)
Quid est beneficium dare? Imitari Deum. (Publius Syrus)
Quid ipse sis, non quid haberis, interest. (Publius Syrus)
Quid tibi pecunia opus est, si ea uti non potes?
Quid, quantum habeas, refert? Multo illud plus est, quod non habes. (Publius Syrus)
Quidam inimici graves, amici sunt leves. (Publius Syrus)
Quieta vita his qui tollunt meum, tuum. (Publius Syrus)
Quis miserum sciret, verba nisi haberet dolor?
Quis quisque possit, nisi tentando nesciet. (Publius Syrus)
Quod aetas vitium posuit, aetas auferet. (Publius Syrus)
Quod aliis vitio vertis, ne ipse admiseris. (Publius Syrus)
Quod est timendum, decipit, si negligas. (Publius Syrus)
Quod est venturum, sapiens quasi praesens cavet. (Publius Syrus)
Quod facere turpus est, dicere honestum ne puta. (Publius Syrus)
Quod fugere credas, saepe solet occurrere. (Publius Syrus)
Quod nescias cui serves, sultum est parcere. (Publius Syrus)
Quod periit, quaeri pote, reprendi non pote. (Publius Syrus)
Quod quisque amat, laudando commendat sibi. (Publius Syrus)
Quod semper est paratum, non semper juvat. (Publius Syrus)
Quod senior loquitur, omnes consilium putant. (Publius Syrus)
Quod timeas, citius, quam quod speres, evenit. (Publius Syrus)
Quod vitiosum est, quo animo facias nihil interest. (Publius Syrus)
Quod vix contingit, vix voluptatem parit. (Publius Syrus)
Quod vult cupiditas cogitat, non quod decet. (Publius Syrus)
Quod vult habet, qui velle, quod satis est, potest. (Publius Syrus)
Quodcunque animus sibi imperavit, obtinet. (Publius Syrus)
Quondam fuere strenui Milesii. (Publius Syrus)
Quoscunque calamitas quaerit, facile invenit. (Publius Syrus)
Quot servos, totidem habemus quisque hostes domi. (Publius Syrus)
Quotidie damnatur, qui semper timet. (Publius Syrus)
Quotidie est deterior posterior dies. (Publius Syrus)
Quum ames, non sapias; aut quum sapias, non ames. (Publius Syrus)
Quum das avaro praemium, ut noceat rogas. (Publius Syrus)
Quum inimico ignoscis, amicos complures paris. (Publius Syrus)
Quum semet vincit sapiens, minime vincitur. (Publius Syrus)
Quum vitia prosunt, peccat qui recte facit. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.1656 sec ] [ (PHP: 42% - SQL: 58%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 475 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS