Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Pacem cum hominibus, bellum cum vitiis habe. (Publius Syrus)
Paratae lacrymae insidias, non fletum indicant. (Publius Syrus)
Parens iratus in se est crudelissimus. (Publius Syrus)
Parere scire, par imperio gloria est. (Publius Syrus)
Parit contemptum nimia familiaritas. (Publius Syrus)
Parium cum paribus facilis congregatio est. (Publius Syrus)
Pars beneficii est, quod petitur; si belle neges. (Publius Syrus)
Pars beneficii est, quod petitur; si cito neges. (Publius Syrus)
Parvo fames constat, magno fastidium. (Publius Syrus)
Patiendo multa, veniunt quae nequeas pati. (Publius Syrus)
Patiens et fortis seipsum felicem facit. (Publius Syrus)
Patiens in adversis numquam est felicitas. (Publius Syrus)
Patientia animi occultas divitias habet. (Publius Syrus)
Patria tua est, ubicunque vixerit bene. (Publius Syrus)
Patris delictum nocere nunquam debet filio. (Publius Syrus)
Paucorum est intelligere, quid cui det Deus. (Publius Syrus)
Paucorum improbitas, universis calamitas. (Publius Syrus)
Peccare pauci nolunt, nulli nesciunt. (Publius Syrus)
Peccatum amici recte velandum putas. (Publius Syrus)
Peccatum amici, velut tuum recte putes. (Publius Syrus)
Peccatum extenuat, qui celeriter corrigit. (Publius Syrus)
Pecunia est ancilla, si scis uti; si nescis, domina est. (Publius Syrus)
Pecunia una regimen est rerum omnium. (Publius Syrus)
Pecuniae oportet imperes, non servias. (Publius Syrus)
Pejora juvenes facile praeceptua audiunt. (Publius Syrus)
Pejora querulo cogitat mutus dolor. (Publius Syrus)
Per quae sis tutus, illa semper cogites. (Publius Syrus)
Perdendi finem nemo, nisi egestas, facit. (Publius Syrus)
Perdes majora, minora nisi servaveris. (Publius Syrus)
Perdis, non donas, nisi sit, cui donas, memor. (Publius Syrus)
Perenne animus conjugium, non corpus, facit. (Publius Syrus)
Pereundi scire tempus, assidue est mori. (Publius Syrus)
Perfacile felix, quod facit, votum impetrat. (Publius Syrus)
Perfugere ad inferiorem, seipsum est tradere. (Publius Syrus)
Pericla timidus, etiam quae non sunt, videt. (Publius Syrus)
Pericula qui audet, ante vicit quam accipit. (Publius Syrus)
Perpetuo vincit, qui utitur clementia. (Publius Syrus)
Personam fictam ferre diu nemo potest. (Publius Syrus)
Petit, qui irascitur, periculum sibi. (Publius Syrus)
Pipere qui abundat, oleribus miscet piper. (Publius Syrus)
Pirum, non ulmum, accedas, si cupias pira. (Publius Syrus)
Placere multis opus est difficillimum. (Publius Syrus)
Placet amicis olus, quod mens condit bona. (Publius Syrus)
Plerique metu boni, non innocentia. (Publius Syrus)
Plerique, ubi aliis madedicunt, faciunt sibi convicium. (Publius Syrus)
Plerumque similem ducit ad similem Deus. (Publius Syrus)
Plures tegit fortuna, quam tutos facit. (Publius Syrus)
Plus conscientiae quam famae attenderis. (Publius Syrus)
Plus est quam poena, injuriae succumbere. (Publius Syrus)
Plus est quam poena, sine re miserum vivere. (Publius Syrus)
Plus in maledicto quam in manu est injuriae. (Publius Syrus)
Poena ad malum serpens, ut proterat, venit. (Publius Syrus)
Poena allevatur tunc, ubi laxatur dolor. (Publius Syrus)
Poenam moratur improbus, non praeterit. (Publius Syrus)
Populi est mancipium, quisquis patriae est utilis. (Publius Syrus)
Post calamitatem memoria, alia est calamitas. (Publius Syrus)
Potens misericors publica est felicitas. (Publius Syrus)
Potenti irasci, sibi periclum est quaerere. (Publius Syrus)
Potest non esse honestum, quod non liberum est. (Publius Syrus)
Potestatem adversi haud habet felicitas. (Publius Syrus)
Praesens est semper, qui absens etiam ulciscitur. (Publius Syrus)
Praestare cuncta pulchrum est, exigere nihil. (Publius Syrus)
Praestare invidiam dico misericordiae. (Publius Syrus)
Principium est discordiae ex communi facere proprium. (Publius Syrus)
Prius negare, post fecisse, fallere est. (Publius Syrus)
Prius ovem, credo, ducet uxorem lupus. (Publius Syrus)
Prius testudo lepores antevertit. (Publius Syrus)
Pro beneficio sat magna usura est, memoria. (Publius Syrus)
Pro dominis peccare etiam virtutis loco est. (Publius Syrus)
Pro medicina dolor est, dolorem qui necat. (Publius Syrus)
Probae materiae probus est adhibendus faber. (Publius Syrus)
Probi legens delicta judex deterit. (Publius Syrus)
Probo bona fama maxima est hereditas. (Publius Syrus)
Probo qui dat beneficium, ex parte accipit. (Publius Syrus)
Probus libertus sine natura est filius. (Publius Syrus)
Prodesse qui vult, nec potest aeque, est miser. (Publius Syrus)
Prodest, quicunque obesse non vult, quum potest. (Publius Syrus)
Prope est libens ut damnet, qui damnat cito. (Publius Syrus)
Prope est non aeque ut damnet, qui damnat nimis. (Publius Syrus)
Properare in judicando, est crimen quaerere. (Publius Syrus)
Prospicere in pace oportet, quid bellum juvet. (Publius Syrus)
Proximum tenet locum confessio innocentiae. (Publius Syrus)
Prudenti stultus etiam sermonis jocu'st. (Publius Syrus)
Pudor dimissus nunquam redit in gratiam. (Publius Syrus)
Pudor doceri non potest, nasci potest. (Publius Syrus)
Pudor quemcunque non flectit, frangat timor. (Publius Syrus)
Pudorem alienum qui eripit, perdit suum. (Publius Syrus)
Pudorem habere servitus quodammodo est. (Publius Syrus)
Pupillus hominis avidi est aetatis brevis. (Publius Syrus)
Puras Deus, non plenas aspicit manus. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.1342 sec ] [ (PHP: 67% - SQL: 33%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 231 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS