Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Nae virtutibus abundat multis qui alienas amat. (Publius Syrus)
Naturam abscondit, quum recte improbus facit. (Publius Syrus)
Ne major quam facultas sit benignitas. (Publius Syrus)
Ne plus promittas, quam praestari possiet. (Publius Syrus)
Ne quidquam incipias, quod poeniteat, cave. (Publius Syrus)
Ne sit inter amicos dicta qui foras eliminet. (Publius Syrus)
Nec mortem effugere quisquam, nec amorem potest. (Publius Syrus)
Nec vita, nec fortuna hominibus perpes est. (Publius Syrus)
Necesse est multos timeat, quem multi timent. (Publius Syrus)
Necessitas ab homine, quae vult, impetrat. (Publius Syrus)
Necessitas dat legem, non ipsa accipit. (Publius Syrus)
Necessitas egentem mendacem facit. (Publius Syrus)
Necessitas quam pertinax regnum tenet. (Publius Syrus)
Necessitas quod celat, frustra quaeritur. (Publius Syrus)
Necessitas quod poscit, nisi das, eripit. (Publius Syrus)
Necessitatem ferre, non flere addecet. (Publius Syrus)
Necessitati sapiens nihil unquam negat. (Publius Syrus)
Necessitatis est remedium parcitas. (Publius Syrus)
Necissitati quodlibet telum utile est. (Publius Syrus)
Negandi causa avaro nunquam deficit. (Publius Syrus)
Negat sibi ipse, qui, quod difficile est, petit. (Publius Syrus)
Negata est magnis sceleribus semper fides. (Publius Syrus)
Neminem nec accusaveris, ne laudaveris cito. (Publius Syrus)
Nemo esse judex in sua causa potest. (Publius Syrus)
Nemo immature moritur, qui moritur miser. (Publius Syrus)
Nemo ita pauper vivit, quam pauper natus est. (Publius Syrus)
Nemo timendo ad summum pervenit locum. (Publius Syrus)
Nemo, qui coepit ex se, risum praebuit. (Publius Syrus)
Nequitia poena maxima ipsamet sui est. (Publius Syrus)
Nescias quid optes aut quid fugias: ita ludit dies. (Publius Syrus)
Nescio quid cogitat, quum bonum imitatur, malus. (Publius Syrus)
Nescit is nocere, qui nocere velle perdidit. (Publius Syrus)
Ni gradus servetur, nulli tutus est summus locus. (Publius Syrus)
Nil agere semper infelici est optimum. (Publius Syrus)
Nil aliud scit necessitas, quam vincere. (Publius Syrus)
Nil bene prodest didicisse, tacere si cesses bene. (Publius Syrus)
Nil eripit fortuna, nisi quod et dedit. (Publius Syrus)
Nil est miserius, quam mali animus conscius. (Publius Syrus)
Nil est miserius, quam ubi pudet quod feceris. (Publius Syrus)
Nil est, quod caute simul agas et celeriter. (Publius Syrus)
Nil exigenti, praestare est pulcherrimum. (Publius Syrus)
Nil magis amat cupiditas, quam quod non licet. (Publius Syrus)
Nil non aut lenit, aut domat diuturnitas. (Publius Syrus)
Nil non prius acerbum, quam maturum, fuit. (Publius Syrus)
Nil peccent oculi, si oculis animus imperet. (Publius Syrus)
Nil posse quemquam, mortuum hoc est vivere. (Publius Syrus)
Nil proprium ducas, quod mutari potest. (Publius Syrus)
Nil rationis est, ubi res semel in affectum venit. (Publius Syrus)
Nil tam difficile est quin quaerendo investigari possiet. (Publius Syrus)
Nil turpe ducas pro salutis remedio. (Publius Syrus)
Nil turpius quam vivere incipiens senex. (Publius Syrus)
Nimia simplicitas facile deprimitur dolis. (Publius Syrus)
Nimium altercando veritas amittitur. (Publius Syrus)
Nimium est in morte boni, si nil inest mali. (Publius Syrus)
Nimium tendendo rumpi funiculus solet. (Publius Syrus)
Nisi ignorantes, ars osorem non habet. (Publius Syrus)
Nisi per te sapias, frustra sapientem audias. (Publius Syrus)
Nisi qui scit facere, insidias nescit metuere. (Publius Syrus)
Nisi vindices delicta, improbitatem adjuves. (Publius Syrus)
Nocens precatur, innocens irascitur. (Publius Syrus)
Nocentem qui defendit, sibi crimen parit. (Publius Syrus)
Nocere casus non solet constantiae. (Publius Syrus)
Nocere posse et nolle, laus amplissima est. (Publius Syrus)
Noli contemnere ea, quae summos sublevant. (Publius Syrus)
Noli reverti, ad finem ubi perveneris. (Publius Syrus)
Non ad rogata respondendum semper est. (Publius Syrus)
Non cito ruina perit is qui rimam timet. (Publius Syrus)
Non corrigit, sed laedit, qui invitum regit. (Publius Syrus)
Non est honestarum ulla rerum satietas. (Publius Syrus)
Non est beatus, esse qui se non putat. (Publius Syrus)
Non est bonitas, esse meliorem pessimo. (Publius Syrus)
Non est cicatrix turpis, quam virtus parit. (Publius Syrus)
Non est movendum bene consopitum malum. (Publius Syrus)
Non est pusillum, si quid maximo est minus. (Publius Syrus)
Non est tuum, fortuna quod fecit tuum. (Publius Syrus)
Non facile de innocente crimen fingitur. (Publius Syrus)
Non facile solus serves, quod multis placet. (Publius Syrus)
Non falx mittenda in messem est alienam tibi. (Publius Syrus)
Non in solitudine aliter vives, aliter in foro. (Publius Syrus)
Non leve beneficium praestat, qui cito negat. (Publius Syrus)
Non novit virtus calamitati cedere. (Publius Syrus)
Non omni eumdem calceum induces pedi. (Publius Syrus)
Non omnia evenire, quae statuas, solent. (Publius Syrus)
Non pote non sapere, qui se stultum intellegit. (Publius Syrus)
Non quam multis placeas, sed qualibus, stude. (Publius Syrus)
Non semper aurem facilem habet felicitas. (Publius Syrus)
Non tutae sunt cum regibus facetiae. (Publius Syrus)
Non unquam sera est ad bonos mores via. (Publius Syrus)
Non vincitur, sed vincit, qui cedit suis. (Publius Syrus)
Nondum felix es, si nondum turba te derideat. (Publius Syrus)
Nulla est voluptas, quin assiduae taedeat. (Publius Syrus)
Nulla hominum major poena est, quam infelicitas. (Publius Syrus)
Nulla tam bona est fortuna, de qua nil possis queri. (Publius Syrus)
Nulla, quae multos amicos recipit, angusta est domus. (Publius Syrus)
Nulli facilius quam malo invenies parem. (Publius Syrus)
Nulli impones, quod ipse ferre non queas. (Publius Syrus)
Nullo in loco male audit misericordia. (Publius Syrus)
Nullum sine auctoramento est magnum malum. (Publius Syrus)
Nullum sine teste putaveris suo locum. (Publius Syrus)
Nullus sapientum proditori credidit. (Publius Syrus)
Nullus tantus quaestus, quam, quod habes, parcere. (Publius Syrus)
Numquam non miser est, qui, quod timeat, cogitat. (Publius Syrus)
Numquam periclum sine periclo vincitur. (Publius Syrus)
Numquam satis est, quod improbae spei datur. (Publius Syrus)
Nunquam facilius culpa, quam in turba latet. (Publius Syrus)
Nunquam secura est prava conscientia. (Publius Syrus)
Nunquam, ubi diu fuit ignis, deficit vapor. (Publius Syrus)
Nusquam melius morimur homines, quam ubi libenter viximus. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.1175 sec ] [ (PHP: 63% - SQL: 37%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 239 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS