Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Mage cavenda amicorum invidia, quam insidiae hostium. (Publius Syrus)
Mage fidus heres nascitur, quam scribitur. (Publius Syrus)
Mage valet, qui nescit calamitas quid valet. (Publius Syrus)
Magister orandi optimus necessitas. (Publius Syrus)
Magister usus omnium est rerum optimus. (Publius Syrus)
Magnam fortunam magnus etiam animus decet. (Publius Syrus)
Magnanimo injuriae remedium oblivio est. (Publius Syrus)
Magnarum aquarum transiliri fons potest. (Publius Syrus)
Magnum crimen secum adfert indignatio. (Publius Syrus)
Mala causa est, quae requirit misericordiam. (Publius Syrus)
Mala est inopia, quae nascitur ex copia. (Publius Syrus)
Mala est medicina, ubi aliquid naturae perit. (Publius Syrus)
Mala est voluptas ad alienum consuescere. (Publius Syrus)
Mala mors necessitatis contumelia est. (Publius Syrus)
Malae naturae nunquam doctore indigent. (Publius Syrus)
Malam rem quum velis, honestatem improbes. (Publius Syrus)
Male geritur, quicquid geritur fortunae fide. (Publius Syrus)
Male habebit medicus, nemo si male habuerit. (Publius Syrus)
Male imperando summum imperium amittitur. (Publius Syrus)
Male secum agit aeger, medicum qui heredem facit. (Publius Syrus)
Male vincit is quem poenitet victoriae. (Publius Syrus)
Male vivet quisquis nesciet mori bene. (Publius Syrus)
Male vivunt, qui se semper victuros putant. (Publius Syrus)
Maledictum interpretando facias acrius. (Publius Syrus)
Malefacere qui vult, nunquam non causam invenit. (Publius Syrus)
Malevolus animus abditos dentes habet. (Publius Syrus)
Malevolus semper sua natura vescitur. (Publius Syrus)
Malignos fieri maxime ingrati docent. (Publius Syrus)
Malitia ipsa sui veneni maximam partem bibit. (Publius Syrus)
Malitia unius cito fit maledictum omnium. (Publius Syrus)
Malitia, ut pejor veniat, se simulat bonam. (Publius Syrus)
Malo etiam parcas, si una est periturus bonus. (Publius Syrus)
Malo in consilio feminae vincunt viros. (Publius Syrus)
Malum alienum ne feceris tuum gaudium. (Publius Syrus)
Malum consilium consultori est pessimum. (Publius Syrus)
Malum est consilium, quod mutari non potest. (Publius Syrus)
Malum est habere servum, qui dominum docet. (Publius Syrus)
Malus animus in secreto pejus cogitat. (Publius Syrus)
Malus bonum ad se nunquam consilium refert. (Publius Syrus)
Malus bonum ubi se simulat, tunc est pessimus. (Publius Syrus)
Malus est vocandus, qui sui causa est bonus. (Publius Syrus)
Malus etsi obesse non pote, tamen cogitat. (Publius Syrus)
Malus ipse fiet, qui convivet cum malis. (Publius Syrus)
Malus quicunque in poena est, praesidium est bonis. (Publius Syrus)
Manifesta causa secum habet sententiam. (Publius Syrus)
Mansueta tutoria sunt, sed serviunt. (Publius Syrus)
Maritimus quum sis, fieri terrestris cave. (Publius Syrus)
Maximo periclo custoditur, quod multis placet. (Publius Syrus)
Medicina calamitatis est aequanimitas. (Publius Syrus)
Medicina sola miseriarium oblivio est. (Publius Syrus)
Medicorum nutrix est intemperantia. (Publius Syrus)
Melius est quidquam possideri quam nihil. (Publius Syrus)
Meretrix est instrumentum contumeliae. (Publius Syrus)
Metu respicere non solent, quum quid juvat. (Publius Syrus)
Metue senectam; non enim sola advenit. (Publius Syrus)
Metuendum semper ei est, quod tutum velis. (Publius Syrus)
Metus improbos compescit, non clementia. (Publius Syrus)
Metus quum venit, rarum habet somnus locum. (Publius Syrus)
Minime amicus sum, fortunae particeps nisi tuae. (Publius Syrus)
Minimum eripit fortuna, quum minimum dedit. (Publius Syrus)
Minus decipitur, cui negatur celeriter. (Publius Syrus)
Minus est quam servus, dominus qui servos timet. (Publius Syrus)
Miser dici bonus vir, esse non potest. (Publius Syrus)
Misera est voluptas, ubi pericli memoria est. (Publius Syrus)
Miseri est nescire sine periclo vivere. (Publius Syrus)
Miseriam nescire est sine periculo vivere. (Publius Syrus)
Misericors civis patriae est consolatio. (Publius Syrus)
Miserrima est fortuna, quae inimico caret. (Publius Syrus)
Miserrima est fortuna, quae inimico latet. (Publius Syrus)
Miserrimum est arbitrio alterius vivere. (Publius Syrus)
Miserum est, tacere cogi, quod cupias loqui. (Publius Syrus)
Miserum te judico, quod nunquam fueris miser. (Publius Syrus)
Mora cogitationis diligentia est. (Publius Syrus)
Mora omnis odio est, sed facit sapientiam. (Publius Syrus)
Mores amici noveris, non oderis. (Publius Syrus)
Mores dicentis suadent plus quam oratio. (Publius Syrus)
Mori est felicis, antequam mortem invocet. (Publius Syrus)
Mori necesse est, sed non quoties volueris. (Publius Syrus)
Mors infanti felix, juveni acerba, sera nimis seni. (Publius Syrus)
Mortalis nemo est, quem non attingat dolor. (Publius Syrus)
Mortem timere crudelius est quam mori. (Publius Syrus)
Mortem ubi contemnas, omnes viceris metus. (Publius Syrus)
Morti debetur, quicquid usquam nascitur. (Publius Syrus)
Mortuo qui mittit munus, nil dat illi, adimit sibi. (Publius Syrus)
Muliebris lacryma condimentum malitiae est. (Publius Syrus)
Mulier quae multis nubit, multis non placet. (Publius Syrus)
Mulier quum sola cogitat, male cogitat. (Publius Syrus)
Multa ante tempus quam virum invenias bonum. (Publius Syrus)
Multa ignoscendo fit potens potentior. (Publius Syrus)
Multa nulli cogitata temporis punctum attulit. (Publius Syrus)
Multa sub vultu latuerint odia, multa in osculo. (Publius Syrus)
Multis minatur, qui uni facit, injuriam. (Publius Syrus)
Multis placere quae cupit, culpam cupit. (Publius Syrus)
Multorum calamitate vir moritur bonus. (Publius Syrus)
Multos timere debet, quem multi timent. (Publius Syrus)
Muneribus, non lacrymis, meretrix est misericors. (Publius Syrus)
Musco lapis volutus haud obducitur. (Publius Syrus)
Mutat se bonitas irritata injuria. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.1535 sec ] [ (PHP: 64% - SQL: 36%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 228 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS