Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Labor juventuti optimum est obsonium. (Publius Syrus)
Laeso doloris remedium inimici est dolor. (Publius Syrus)
Lapsus semel, fit culpa, si iterum cecideris. (Publius Syrus)
Largiri in vulgus beneficia quum institueris, Perpenda sunt multa ut semel ponas bene. (Publius Syrus)
Lascivia et laus nunquam habent concordiam. (Publius Syrus)
Laudata improbitas fiet intolerabilis. (Publius Syrus)
Laus nova nisi oritur, etiam vetus amittitur. (Publius Syrus)
Legem nocens veretur, fortunam innocens. (Publius Syrus)
Legem solet obliviscier iracundia. (Publius Syrus)
Leo a leporibus insultatur mortuus. (Publius Syrus)
Leonem mortuum etiam catuli morsicant. (Publius Syrus)
Lepores duos qui insequitur, is neutrum capit. (Publius Syrus)
Levis est fortuna; cito reposcit quod dedit. (Publius Syrus)
Lex universi est, quae jubet nasci et mori. (Publius Syrus)
Lex videt iratum, iratus legem non videt. (Publius Syrus)
Libido cunctos etiam sub vultu domat. (Publius Syrus)
Libido indicium est ejus, quod levitas sapit. (Publius Syrus)
Libido, non judicium est, quod levitas sapit. (Publius Syrus)
Licentiam des linguae, quum verum petas. (Publius Syrus)
Lingua est maliloquax indicium mentis malae. (Publius Syrus)
Locis remotis qui latet, lex est sibi. (Publius Syrus)
Loco ignominiae est apud indignum dignitas. (Publius Syrus)
Longaeva vita mille fert molestias. (Publius Syrus)
Longinquum est omne quod cupiditas flagitat. (Publius Syrus)
Lucrum sine damno alterius fieri non potest. (Publius Syrus)
Luxuriae desunt multa, avaritiae omnia. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.111 sec ] [ (PHP: 40% - SQL: 60%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 270 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS