Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Ibi pote valere populus, ubi leges valent. (Publius Syrus)
Ibi semper est victoria, ubi concordia est. (Publius Syrus)
Id agas, tuo de merito ne quis oderit. (Publius Syrus)
Idem duo quum faciunt, non tamen est idem. (Publius Syrus)
Ignavus omnis omni cessat tempore. (Publius Syrus)
Ignis late lucere, ut nihil urat, potest. (Publius Syrus)
Ignis probat aurum, miseriae fortem probant. (Publius Syrus)
Ignis suum calorem etiam in ferro tenet. (Publius Syrus)
Ignoscere hominum est, ubi pudet, quum ignoscitur. (Publius Syrus)
Ignoscito saepe alteri, nunquam tibi. (Publius Syrus)
Illo nocens se damnat, quo peccat die. (Publius Syrus)
Imperium habere vis magnum? Impera tibi. (Publius Syrus)
Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit. (Publius Syrus)
Imprudens peccat, quem post facti poenitet. (Publius Syrus)
Impune pecces in eum, qui peccat prior. (Publius Syrus)
In amore forma plus valet quam auctoritas. (Publius Syrus)
In amore semper causa damni quaeritur. (Publius Syrus)
In amore semper mendax iracundia est. (Publius Syrus)
In calamitoso risus etiam injurias est. (Publius Syrus)
In judicando criminosa est celeritas. (Publius Syrus)
In malis sperare bonum, nisi innocens, nemo solet. (Publius Syrus)
In misero facile fit potens injuria. (Publius Syrus)
In misero vita est etiam contumelia. (Publius Syrus)
In nihil sapiendo vita est juncundissima. (Publius Syrus)
In nullum avarus bonus est, in se pessimus. (Publius Syrus)
In rebus dubiis plurima est audacia. (Publius Syrus)
In sterculino plurimum gallus potest. (Publius Syrus)
In tranquillo esse quisque gubernator potest. (Publius Syrus)
In turpi re peccare, bis delinquere est. (Publius Syrus)
In Venere semper certat dolor et gaudium. (Publius Syrus)
In Venere semper dulcis est dementia. (Publius Syrus)
Incertus animus dimidium est sapientae. (Publius Syrus)
Inertia est laboris excusatio. (Publius Syrus)
Inertia tum indicatur, quum fugitur labor. (Publius Syrus)
Infelici, innocentia est felicitas. (Publius Syrus)
Inferior rescit quicquid peccat superior. (Publius Syrus)
Infirmi animi est, non posse divitias pati. (Publius Syrus)
Ingenuitas non recipit contumeliam. (Publius Syrus)
Ingenuitatem laedis, quum indignum rogas. (Publius Syrus)
Ingenuus animus non fert vocis verbera. (Publius Syrus)
Ingrata sunt beneficia, queis comes metus. (Publius Syrus)
Ingrato tellus homine nil pejus creat. (Publius Syrus)
Ingratus unus omnibus miseris nocet. (Publius Syrus)
Inimici ad animum nullae conveniunt preces. (Publius Syrus)
Inimico extincto, exitum lacrymae non habent. (Publius Syrus)
Inimicum ulcisci, vitam accipere est alteram. (Publius Syrus)
Inimicum, quamvis humilem, docti metuere est. (Publius Syrus)
Inimicus oculus esse vicini solet. (Publius Syrus)
Injuriae plus in maledicto est quam in manu. (Publius Syrus)
Injuriam aures quam oculi facilius ferunt. (Publius Syrus)
Injuriam facilius facias, quam feras. (Publius Syrus)
Injuriam ipse facias, ubi non vindices. (Publius Syrus)
Injuriarum remedium est oblivio. (Publius Syrus)
Inopi beneficium bis dat, qui dat celeriter. (Publius Syrus)
Inopiae desunt pauca, avaritiae omnia. (Publius Syrus)
Insanus omnis furere credit ceteros. (Publius Syrus)
Instructa inopia est in divitiis cupiditas. (Publius Syrus)
Intellige ecquae sint, ut et bene agas bona. (Publius Syrus)
Intensus arcus nimium, facile rumpitur. (Publius Syrus)
Inter amicos quam inimicos judices molestius. (Publius Syrus)
Invidia loquitur id, quod obest, non quod subest. (Publius Syrus)
Invidia tacite, sed inimice, irascitur. (Publius Syrus)
Invidiam ferre aut fortis, aut felix potest. (Publius Syrus)
Invidiosum esse praestat quam miserabilem. (Publius Syrus)
Invitat culpam, qui delictum praeterit. (Publius Syrus)
Invitum quum retineas, exire incites. (Publius Syrus)
Ipsae amicos res pariunt, adversae probant. (Publius Syrus)
Iracundiam qui vincit, hostem superat maximum. (Publius Syrus)
Iratum breviter vites, inimicum diu. (Publius Syrus)
Iratus etiam facinus consilium putat. (Publius Syrus)
Iratus nil non criminis loquitur loco. (Publius Syrus)
Iratus quum ad se rediit, sibi tum irascitur. (Publius Syrus)
Irritare est calamitem, quum te felicem vocas. (Publius Syrus)
Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit. (Publius Syrus)
Ita amicum habeas, posse inimicum fieri ut putes. (Publius Syrus)
Ita amicum habeas, posse ut fieri inimicum putes. (Publius Syrus)
Ita crede amico, ut ne sit inimico locus. (Publius Syrus)
Iter est, quacunque dat prior vestigium. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.1303 sec ] [ (PHP: 61% - SQL: 39%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 274 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS