Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Habent locum maledicti crebrae nuptiae. (Publius Syrus)
Habet in adversis auxilia, qui in secundis commodat. (Publius Syrus)
Habet suum venenum blanda oratio. (Publius Syrus)
Haud advocatus ne ad consilium accesseris. (Publius Syrus)
Haud errat tota, qui redit media via. (Publius Syrus)
Heredem ferre utilius est quam quaerere. (Publius Syrus)
Heredis fletus sub persona risus est. (Publius Syrus)
Heu ! Quam difficilis gloriae custodia est !
Heu ! Quam est timendus, qui mori tutum putat !
Heu dolor quam miser est, qui in tormentis vocem non habet !
Heu quam miserum est ab eo laedi, de quo non ausis queri !
Heu quam miserum est discere servire, ubi dominari doctus es !
Heu quam multa poenitenda incurrunt viventes diu !
Hominem etiam frugi flectit saepe occasio. (Publius Syrus)
Hominem experiri multa paupertas jubet. (Publius Syrus)
Homines nihil agendo agere consuescunt male. (Publius Syrus)
Homini consilium tunc deest, quum multa invenit. (Publius Syrus)
Homo extra corpus est suum, quum irascitur. (Publius Syrus)
Homo qui in homine calamitoso est misericors, meminit sui. (Publius Syrus)
Homo semper aliud fert in se; in alterum aliud cogitat. (Publius Syrus)
Homo semper in os fert aliud, aliud cogitat. (Publius Syrus)
Homo toties moritur, quoties amittit suos. (Publius Syrus)
Homo vitae commodatus, non donatus est. (Publius Syrus)
Homo, ne sit sine dolore, fortunam invenit. (Publius Syrus)
Honesta fama est alterum patrimonium. (Publius Syrus)
Honesta lex est temporis necessitas. (Publius Syrus)
Honesta quaedam scelera successus facit. (Publius Syrus)
Honestam mortem vitae turpi praefero. (Publius Syrus)
Honestatem laedes, quum pro indigno petes. (Publius Syrus)
Honeste natos non decet male vivere. (Publius Syrus)
Honeste parcas improbo, ut parcas probo. (Publius Syrus)
Honeste servit, qui succumbit tempori. (Publius Syrus)
Honestus rumor alterum est patrimonium. (Publius Syrus)
Honos honestum decorat, inhonestum notat. (Publius Syrus)
Hora saepe reddidit una, quod decennium abstulit. (Publius Syrus)
Humanitatis optima est certatio. (Publius Syrus)
Humilis nec alte cadere, ne graviter potest. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.2046 sec ] [ (PHP: 24% - SQL: 76%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 351 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS