Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Facilitas animi ad patrem stultitiae rapit. (Publius Syrus)
Facilius crescit, quam inchoatur, dignitas. (Publius Syrus)
Facit gratum fortuna, quum nemo videt. (Publius Syrus)
Factum tacendo, crimen facias acrius. (Publius Syrus)
Falsum maledictum malevolum mendacium est. (Publius Syrus)
Famam curant multi, pauci conscientiam. (Publius Syrus)
Famulatur dominus, ubi timet, quibus imperat. (Publius Syrus)
Fatetur facinus is qui judicium fugit. (Publius Syrus)
Felicitas nutrix est iracundiae. (Publius Syrus)
Felix est non aliis esse qui videtur, sed sibi. (Publius Syrus)
Felix improbitas optimorum est calamitas. (Publius Syrus)
Feminarum curam gerere, desperare est otium. (Publius Syrus)
Fer difficilia, facilia levius feres. (Publius Syrus)
Feras, non culpes, quod mutari non potest. (Publius Syrus)
Feras, quod laedit, ut et id, quod prodest, feras. (Publius Syrus)
Ferrum, dum in igni candet, cudendum est tibi. (Publius Syrus)
Festinationis error comes et poenitentia. (Publius Syrus)
Fidem nemo unquam perdit, nisi qui non habet. (Publius Syrus)
Fidem qui perdit, perdere ultra nil potest. (Publius Syrus)
Fidem qui perdit, quo se servet reliquo?
Fides, ut anima, unde abiit, eo unquam redit. (Publius Syrus)
Formosa facies muta commendatio est. (Publius Syrus)
Fortior est, qui cupiditates suas, quam qui hostes subjicit. (Publius Syrus)
Fortuna jus in homini mores non habet. (Publius Syrus)
Fortuna magna, magna domino est servitus. (Publius Syrus)
Fortuna multis parcere in poenam solet. (Publius Syrus)
Fortuna nimium quem fovet, stultum facit. (Publius Syrus)
Fortuna nos vincit, nisi tota vincitur. (Publius Syrus)
Fortuna nulli plus quam consilium valet. (Publius Syrus)
Fortuna obesse nulli contenta est semel. (Publius Syrus)
Fortuna plus homini quam consilium valet. (Publius Syrus)
Fortuna quo se, eodem et inclinat favor. (Publius Syrus)
Fortuna unde aliquid fregit, cassum penitus est. (Publius Syrus)
Fortuna usu dat multa, mancipio nihil. (Publius Syrus)
Fortuna vitrea est; tum, quum splendet, frangitur. (Publius Syrus)
Fortuna, quum blanditur, captatum venit. (Publius Syrus)
Fortunae dona magna non sunt sine metu. (Publius Syrus)
Fortunam citius reperias, quam retineas. (Publius Syrus)
Fortunam cuique mores confingunt sui. (Publius Syrus)
Fraus est accipere quod non possis reddere. (Publius Syrus)
Frenos impone linguae, peni saepius. (Publius Syrus)
Frequens vindicta paucorum odium reprimit. (Publius Syrus)
Frugalitas miseria est rumoris boni. (Publius Syrus)
Frustra rogatur, qui misereri non potest. (Publius Syrus)
Frustra, quum ad senectam ventum est, repetas adolescentiam. (Publius Syrus)
Fulmen est, ubi cum potestate habitat iracundia. (Publius Syrus)
Furor fit laesa saepius patientia. (Publius Syrus)
Futura pugnant, ne se superari sinant. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.2569 sec ] [ (PHP: 21% - SQL: 79%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 306 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS