Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Damnare est objurgare, quum auxilio est opus. (Publius Syrus)
Damnati lingua vocem habet, vim non habet. (Publius Syrus)
Damnum appellandum est cum mala fama lucrum. (Publius Syrus)
Damnum, nisi ab abundantia, raro venit. (Publius Syrus)
Dari bonum quod potuit, auferri potest. (Publius Syrus)
De inimico ne loquaris male, sed cogites. (Publius Syrus)
Decima hora amicos plures quam prima invenis. (Publius Syrus)
Decipi ille non censetur, qui scit sese decipi. (Publius Syrus)
Deformis simiarum erit pulcherrima. (Publius Syrus)
Deliberando discitur sapientia. (Publius Syrus)
Deliberando saepe perit occasio. (Publius Syrus)
Deliberandum est diu, quod statuendum est semel. (Publius Syrus)
Deliberare utilia mora tutissima est. (Publius Syrus)
Demens est, quisquis praestat errori fidem. (Publius Syrus)
Deo favente, naviges vel vimine. (Publius Syrus)
Deos ridere credo, quum felix vocat. (Publius Syrus)
Despicere oportet, quicquid possis perdere. (Publius Syrus)
Didicere flere feminae in mendacium. (Publius Syrus)
Dies quandoque noverca, quandoque est parens. (Publius Syrus)
Dies quod donat, timeas; cito raptum venit. (Publius Syrus)
Difficile est custodire quod multis placet. (Publius Syrus)
Difficilem oportet aurem habere ad crimina. (Publius Syrus)
Discipulus est prioris posterior dies. (Publius Syrus)
Discordia fit carior concordia. (Publius Syrus)
Discute quod audis omne, quod credas, proba. (Publius Syrus)
Diu apparandum est bellum, ut vincas celerius. (Publius Syrus)
Divisus ignis extinguetur celerius. (Publius Syrus)
Dixeris maladicta cuncta, ingratum quum hominem dixeris. (Publius Syrus)
Dolor animi est gravior quam corporis dolor. (Publius Syrus)
Dolor decrescit, ubi, quo crescat, non habet. (Publius Syrus)
Domi manere virum fortunatum decet. (Publius Syrus)
Domum qui aedificat, impolitam ne sinat. (Publius Syrus)
Dona ingeni et fortunae proposita omnibus. (Publius Syrus)
Ducis in consilio posita est virtus militum. (Publius Syrus)
Dulce etiam fugias, quod fieri amarum potest. (Publius Syrus)
Dulcis malorum praeteritorum memoria. (Publius Syrus)
Dum vita grata est, mortis conditio optima est. (Publius Syrus)
Duplex fit bonitas, si simul accesserit celeritas. (Publius Syrus)
Duplicatur bonitas, simul accessit celeritas. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.1156 sec ] [ (PHP: 50% - SQL: 50%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 638 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS