Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Caeci sunt oculi, quum animus alias res agit. (Publius Syrus)
Calamitatum habere socios miseris est solatio. (Publius Syrus)
Camelus cupiens cornua aures perdidit. (Publius Syrus)
Caret periclo, qui, etiam quum est tutus, cavet. (Publius Syrus)
Casta ad virum matrona parendo imperat. (Publius Syrus)
Casus quem saepe transit, aliquando invenit. (Publius Syrus)
Cave amicum credas, nisi quem probaveris. (Publius Syrus)
Cave illum semper, qui tibi imposuit semel. (Publius Syrus)
Cavendi nulla est dimittenda occasio. (Publius Syrus)
Cicatrix conscientiae pro vulnere est. (Publius Syrus)
Citio ignominia fit superbi gloria. (Publius Syrus)
Citius venit periclum, quum contemnitur. (Publius Syrus)
Cito ad naturam ficta reciderint suam. (Publius Syrus)
Cito culpam effugies, si incurrisse poenitet. (Publius Syrus)
Cito improborum laeta ad perniciem cadunt. (Publius Syrus)
Civilis belli oblivio defensio est. (Publius Syrus)
Cogas amantem irasci, amare si velis. (Publius Syrus)
Cogit rogando, quum rogat potentior. (Publius Syrus)
Comes facundus in via pro vehiculo est. (Publius Syrus)
Commune naufragium omnibus solatio est. (Publius Syrus)
Conjunctio amini maxima est cognatio. (Publius Syrus)
Conscientia animi nullas invenit linguae preces. (Publius Syrus)
Conscientiae potius quam famae attenderis. (Publius Syrus)
Considera quid dicas, non quid cogites. (Publius Syrus)
Consilio melius vincas, quam iracundia. (Publius Syrus)
Consilium inveniunt multi, sed docti explicant. (Publius Syrus)
Consueta vitia ferimus, non reprehendimus. (Publius Syrus)
Consultor homini tempus utilissimus. (Publius Syrus)
Contemni leviu'st stultitiae, quam percuti. (Publius Syrus)
Contemni sapientae est gravius quam percuti. (Publius Syrus)
Contingere est molestum, quae cuiquam dolent. (Publius Syrus)
Contra felicem vix Deus vires habet. (Publius Syrus)
Contra hostem aut fortem oportet esse aut simplicem. (Publius Syrus)
Contra impudentem stulta est nimia ingenuitas. (Publius Syrus)
Contumeliam nec fortis fert, neque ingenuus facit. (Publius Syrus)
Convenire cum dolore difficile est sapientae. (Publius Syrus)
Crebro si jacias, aliud alias jeceris. (Publius Syrus)
Crimen relinquit vitae, mortem qui appetit. (Publius Syrus)
Crudelem medicum intemperans aeger facit. (Publius Syrus)
Crudelis est in re adversa objurgatio. (Publius Syrus)
Crudelis est, non fortis, qui infantem necat. (Publius Syrus)
Crudelis lacrymis pascitur, non frangitur. (Publius Syrus)
Cui nolis saepe irasci, irasceris semel. (Publius Syrus)
Cui nusquam domus est, sine sepulchro est mortuus. (Publius Syrus)
Cui omnes bene dicunt, possidet populi bona. (Publius Syrus)
Cui plus licet quam par est, plus vult quam licet. (Publius Syrus)
Cui quid vindicandum est, omnis optima est occasio. (Publius Syrus)
Cui semper dederis, ubi negas, rapere imperas. (Publius Syrus)
Cuivis artifici in arte credendum est sua. (Publius Syrus)
Cuivis dolori remedium est patientia. (Publius Syrus)
Cuivis potest accidere, quod cuiquam potest. (Publius Syrus)
Cujus mortem amici expectant, vitam cives oderint. (Publius Syrus)
Cujus mortem expetunt cives, vitam oderunt. (Publius Syrus)
Culpa vacare maximum est solatium. (Publius Syrus)
Cum inimico nemo in gratiam tuto redit. (Publius Syrus)
Cupido atque ira consultores pessimi. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.1913 sec ] [ (PHP: 27% - SQL: 73%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 282 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS