Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


Bene cogitata saepe ceciderunt male. (Publius Syrus)
Bene cogitata, si excidunt, non occidunt. (Publius Syrus)
Bene dormit, qui non sentit quum male dormiat. (Publius Syrus)
Bene perdis gaudium, ubi dolor pariter perit. (Publius Syrus)
Bene perdit nummos, judici quos dat, nocens. (Publius Syrus)
Bene vixit is, qui potuit, quum voluit, mori. (Publius Syrus)
Bene vulgo audire, est alterum patrimonium. (Publius Syrus)
Benefactis proxime ad deos accedimus. (Publius Syrus)
Benefici nunquam, cito dati obliviscere. (Publius Syrus)
Beneficia donari aut mali aut stulti putant. (Publius Syrus)
Beneficia plura recipit, qui scit reddere. (Publius Syrus)
Beneficiorum calcar animus gratus est. (Publius Syrus)
Beneficium accipere, libertatem est vendere. (Publius Syrus)
Beneficium dando accepit, qui digno dedit. (Publius Syrus)
Beneficium dare qui nescit, injuste petit. (Publius Syrus)
Beneficium dignis ubi des, omnes obliges. (Publius Syrus)
Beneficium egenti bis dat, qui dat celeriter. (Publius Syrus)
Beneficium qui dedisse se dicit, petit. (Publius Syrus)
Beneficium saepe dare, docere est reddere. (Publius Syrus)
Benevoli conjunctio animi maxima est cognatio. (Publius Syrus)
Benevolus animus maxima est cognatio. (Publius Syrus)
Benignus etiam dandi causam cogitat. (Publius Syrus)
Bis emori est alterius arbitrio mori. (Publius Syrus)
Bis est gratum, quod opus est, ultro si offeras. (Publius Syrus)
Bis ille miser est, ante qui felix fuit. (Publius Syrus)
Bis interimitur, qui suis armis perit. (Publius Syrus)
Bis peccas, quum peccanti obsequium accommodes. (Publius Syrus)
Bis vincit, qui se vincit in victoria. (Publius Syrus)
Blanditia, non imperio, fit dulcis Venus. (Publius Syrus)
Bona comparat praesidia misericordia. (Publius Syrus)
Bona est, bonos quae jungit, navigatio. (Publius Syrus)
Bona fama in tenebris proprium splendorem obtinet. (Publius Syrus)
Bona homini mors est, vitae quae extinguit mala. (Publius Syrus)
Bona nemini hora est, ut non alicui sit mala. (Publius Syrus)
Bona opinio hominum tutior pecunia est. (Publius Syrus)
Bona quae veniunt, nisi sustineantur, opprimunt. (Publius Syrus)
Bona turpitudo est, quae periclum vindicat. (Publius Syrus)
Bona, imperante animo, fiet pecunia. (Publius Syrus)
Bonarum rerum consuetudo est pessima. (Publius Syrus)
Boni est viri etiam in morte nullum fallere. (Publius Syrus)
Bonis nocet, quisquis pepercerit malis. (Publius Syrus)
Bonitatis verba imitari major malitia est. (Publius Syrus)
Bono justitiae proxima est severitas. (Publius Syrus)
Bonorum crimen est officiosus miser. (Publius Syrus)
Bonorum ultro ad convivia accedunt boni. (Publius Syrus)
Bonu' animus laesus gravius multo irascitur. (Publius Syrus)
Bonu'animus nunquam erranti obsequium accommodat. (Publius Syrus)
Bonum ad virum cito moritur iracundia. (Publius Syrus)
Bonum est etiam bona verba inimicis reddere. (Publius Syrus)
Bonum est fugienda aspicere in alieno malo. (Publius Syrus)
Bonum est, duabus anchoris niti ratem. (Publius Syrus)
Bonum quod est supprimitur, nunquam extinguitur. (Publius Syrus)
Brevis ipsa vita est, sed malis fit longior. (Publius Syrus)
Brevis ira est ipsa memoria iracundiae. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.2186 sec ] [ (PHP: 26% - SQL: 74%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 267 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS