Fermer ce volet Fermer ce volet

Sentences de Publius Syrus


Veuillez sélectionner un terme dans la liste ci-dessous


A morte semper homines tantumdem absumus. (Publius Syrus)
Ab alio exspectes, alteri quod feceris. (Publius Syrus)
Ab amante lacrymis redimas iracundiam. (Publius Syrus)
Absentem laedit cum ebrio qui litigat. (Publius Syrus)
Accipias praestat quam inferas injuriam. (Publius Syrus)
Ad calamitatem quilibet rumor valet. (Publius Syrus)
Ad duo festinans neutrum bene peregeris. (Publius Syrus)
Ad poenitendum properat, cito qui judicat. (Publius Syrus)
Ad tristem partem strenua est suspicio. (Publius Syrus)
Adulter est uxoris amator acrior. (Publius Syrus)
Aegre reprehendas, quod sinas consuescere. (Publius Syrus)
Aes debitorem leve, grave inimicum facit. (Publius Syrus)
Aetas cinaedum celat, aetas indicat. (Publius Syrus)
Aleator quando in arte est melior, tanto est nequior. (Publius Syrus)
Alienum aes homini ingenuo acerba servitus. (Publius Syrus)
Alienum est omne, quicquid optande evenit. (Publius Syrus)
Alienum nobis, nostrum plus aliis placet. (Publius Syrus)
Alius in aliis rebus est praestantior. (Publius Syrus)
Alterius damnum, gaudium haud facias tuum. (Publius Syrus)
Amans iratus multa mentitur sibi. (Publius Syrus)
Amans quid cupiat, scit; quid sapias, non videt. (Publius Syrus)
Amans quod suspicatur, vigilans somniat. (Publius Syrus)
Amans, ita ut fax, agitando ardescit magis. (Publius Syrus)
Amantis jusjurandum poenam non habet. (Publius Syrus)
Amantium ira amoris integratio est. (Publius Syrus)
Amare et sapere vix Deo conceditur. (Publius Syrus)
Amare juveni fructus est, crimen seni. (Publius Syrus)
Ames parentem si aequus est; si aliter, feras. (Publius Syrus)
Amici vitia noveris, non oderis. (Publius Syrus)
Amici vitia si feras, facis tua. (Publius Syrus)
Amici vitias nisi feras, facis tua. (Publius Syrus)
Amicis eo magis dees, quo nihil habes. (Publius Syrus)
Amicitia pares aut accipit, aut facit. (Publius Syrus)
Amicitia semper prodest, amor et nocet. (Publius Syrus)
Amicitiae coagulum unicum est fides. (Publius Syrus)
Amicum laedere ne joco quidem licet. (Publius Syrus)
Amicum perdere, est damnorum maximum. (Publius Syrus)
Amicum, an nomen habeas, aperit calamitas. (Publius Syrus)
Amissum quod nescitur, non amittitur. (Publius Syrus)
Amor extorqueri non pote, elabi pote. (Publius Syrus)
Amor misceri cum timore non potest. (Publius Syrus)
Amor otiosae causa sollicitudinis. (Publius Syrus)
Amor, ut lacrym, oculo oritur, in pectus cadit. (Publius Syrus)
Amori finem tempus, non animus facit. (Publius Syrus)
Amoris vulnus sanat idem, qui facit. (Publius Syrus)
An dives, omnes quaerimus; nemo, an bonus. (Publius Syrus)
Angusta capitur tutior mensa cibus. (Publius Syrus)
Animi arbitrio amor sumitur, non ponitur. (Publius Syrus)
Animo dolenti nihil oportet credere. (Publius Syrus)
Animo imperabit sapiens, stultus serviet. (Publius Syrus)
Animo imperante, fit bonum pecunia. (Publius Syrus)
Animo virum pudicae, non oculo, eligunt. (Publius Syrus)
Animus aeger turbae praebet spectaculum. (Publius Syrus)
Animus hominis, quicquid sibi imperat, obtinet. (Publius Syrus)
Animus vereri qui scit, scout tuta ingredi. (Publius Syrus)
Annosus stultus non diu vixit, diu fuit. (Publius Syrus)
Anus, quum ludit, morti delicias facit. (Publius Syrus)
Aperte mala quum est mulier, tum demum est bona. (Publius Syrus)
Arbore dejecta ligna quivis colligit. (Publius Syrus)
Arcum instensio frangit, animum remissio. (Publius Syrus)
Ars non ea est, quae casu ad effectum venit. (Publius Syrus)
Aspicere oportet, quicquid nolis perdere. (Publius Syrus)
Assidua pondus non habet severitas. (Publius Syrus)
Audendo virtus crescit, tardando timor. (Publius Syrus)
Auferri et illud, quod dari potuit, potest. (Publius Syrus)
Auloedus fiat, qui esse citharoedus nequit. (Publius Syrus)
Auro suadente, nil potest oratio. (Publius Syrus)
Aut amat, aut odit mulier: nihil est tertium. (Publius Syrus)
Auxilia firma humilia consensus facit. (Publius Syrus)
Avaro quid mali optes, ni ut vivat diu?
Avarum facile capias, ubi non sis idem. (Publius Syrus)
Avarum irritat, non satiat pecunia. (Publius Syrus)
Avarus animus nullo satiatur lucro. (Publius Syrus)
Avarus damno potius quam sapiens dolet. (Publius Syrus)
Avarus ipse miseriae causa est suae. (Publius Syrus)
Avarus, nisi quum moritur, nil recte facit. (Publius Syrus)
Avidum esse oportet neminem, minime senem. (Publius Syrus)


Merci de choisir un lettre de la liste suivante pour consulter son contenu :


[ A |  B |  C |  D |  E |  F |  G |  H |  I |  J |  K |  L |  M |  N ]
[ O |  P |  Q |  R |  S |  T |  U |  V |  W |  X |  Y |  Z ]


  
[ Retour ]
Encyclopedia ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.216 sec ] [ (PHP: 24% - SQL: 76%) ] [ Requêtes SQL: 72 ] [ 196 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS