Fermer ce volet Fermer ce volet
Leçon numéro 23
Le style indirect



Page: 2/3

Exercices

1. Version: Epitaphe d'une Romaine

Hospes, quod dico paulum est: adsta ac perlege.
Hic est sepulchrum haud pulchrum pulchrae feminae.
Nomine parentes nominaverunt Claudiam.
Suum maritum corde dilexit suo.
Natos duos creavit: horum alterum
In terra linquit, alium sub terra locavit.
Domum servavit; lanam fecit. Dixi; abi.

2. Version: La Campanie

Omnium non modo Italiae, sed totius etiam orbis terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil est mollius caelo: bis floribus vernat. Nihil est uberius solo: ideo Liberi Cererisque ibi certamen esse dicitur. Nihil est hospitalius mari; hic sunt illi nobiles portus, Caieta, Misenus et tepentes fontibus Baiae. Hic amicti vitibus sunt montes, Gaurus, Falernus, Massicus, et, pulcherrimus omnium Vesu- vius, Aetnaei ignis imitator. Urbes multae ad mare sitae sunt: Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis, Herculanum, Pompeii, et ipsa, caput urbium, Capua, quondam inter tres maximas. Romam Carthaginemque numerata.
(D'après FLORUS)

3. Version: L'année agricole

Solis cursus annalis ternis mensibus est divisus in quattuor partes, ver, aestas, autumnus et hiems. Vere sationes quaedam fiunt; terram rudem proscindere oportet et plantas eradicare quae sunt ex ea enatae, priusquam ex iis semina cadant. Neque ea minus bis exaranda est. Aestate demeti messes oportet. Autumno, siccis tempestatibus, vindemiae ac silvae excoli commodissime possunt. Hieme putandae sunt arbores, cum gelu cortices et imbribus carent.
(D'après VARRON)




Page Précédente Page Précédente (1/3) - Page Suivante (3/3) Page Suivante


Content ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.0568 sec ] [ (PHP: 66% - SQL: 34%) ] [ Requêtes SQL: 46 ] [ 260 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS