Fermer ce volet Fermer ce volet
Leçon numéro 22
L'attraction modale



Page: 2/3

Exercices

1. Version: Bataille d'Arbèles (331). Mort de Darius

Denuo, Euphrate et Tigride superatis, adversus Darium Alexander exercitum producit; duo reges aciem instruunt ad urbem Arbela. Confectum curis Alexandrum ante proelium somnus arripuit et a Parmenione amico aegre excitatus est. Macedones in pugnam cum contemptu toties a se victi hostis ruebant; multi Persae diffugerunt, multi occisi sunt et Darius salutem suam fugae commisit. Hoc proelio Asiae imperium rapuit Alexander, Babylonem magna pompa intravit, et Susa et Persepolim, urbes locupletissimas, occupavit. In ea urbe, vino calefactus, inter epulas amicum Clitum interfecit, qui vitam ipsius ad Granieum flumen servaverat. Nec multo post Darius obiit. Id ubi Alexandro nuntiatum est, corpus regio more sepeliri jussit et reliquias ejus majorum tumulis inferri.

2. Version: Expedition dans l'Inde (327). Mort d' Alexandre (323)

Inter haec indignatio omnium totis castris erat quod Alexander mores luxumque Persarum assumeret. Rex autem maxime indignabatur carpi se sermonibus suorum, et ira elatus imperavit ut Parmenio et ejus filius Philotas et alii principes interficerentur. Postea Indiam petiit, ut Oceano ultimoque Oriente imperium suum finiret. Unum e regibus Indorum, Porum nomine, propter virtutem amicitia et multis regnis donavit. Sed jam, post multa pericula multosque labores in vastis solitudinibus, Alcxander exercitum reducere coeperat, Babylonemque regressus erat, cum, febri correptus, post paucos dies, annos tres et triginta natus et in ipsis victoriis decessit.

3. Version: Mort de Demosthène (322) et de Phocion (317)

Mortuo Alexandro, dum ejus legati orbem terrarum inter se dividunt, Graeciae civitates adversus Macedones, hortante Demosthene, conjurant. Sed primo proelio ad Lamiam victores, mox ad Cranonem Graeci victi sunt. Tum Demosthenes, e patria fugere coactus, Calauriam insulam petiit, ibique in Neptuni fanum supplex confugit. Deinde ne vivus in hostium manus incideret, venenum calamo inclusum hausit, et statim, edito gemitu, expiravit. Nec multo post, false proditionis accusatus, arator Phocion, Macedonum jussu, in carcere cicutam ebibit.

4. Version: La Grèce proclamée libre par les Romains (196). Mort de Philopoemen (184). La Grèce province romaine (146)

Jam vero magis atque magis res Graeciae inclinatae sunt. Romani bellum intulerant Philippo, Macedonum regi, Hannibalis socio, eoque victo Graecos liberos et immunes esse declaverant. Sed multis factionibus Graecia dividebatur, nam Achaei et Aetoli de principatu acriter contendebant. Frustra Philopoemen, Epaminondae aemulus, nisus est ne Achaei saltem, quorum praetor erat, inter se dissiderent; Messena enim defectionem fecit, et Philopoemen venenum bibere jussus est. Tum Romani Graeciam denuo invaserunt, et, Corintho capta et diruta, nomen etiam Graceorum ablatum est et Graecia provincia imperii Romani, Achaia nomine, facta est.




Page Précédente Page Précédente (1/3) - Page Suivante (3/3) Page Suivante


Content ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.0632 sec ] [ (PHP: 58% - SQL: 42%) ] [ Requêtes SQL: 46 ] [ 286 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS