Fermer ce volet Fermer ce volet
Leçon numéro 21
Conjonctions latines: dum



Page: 2/3

Exercices

1. Thème: De nombreux habitants étaient venus de la campagne à Athènes, pour ne pas être pris par les Lacédémoniens. Une partie de cette multitude fut tuée par une terrible maladie. Périclès lui-même, l'orateur le plus célèbre d'Athènes, dont les conseils étaient presque toujours suivis par le peuple, mourut. Les Grecs parlèrent de cette peste pendant de longues années.

2. Version: Peste d'Athènes (422). Paix de Nicias (421).
Anno insequenti, terribilis pestis, ex Aegypti finibus orta, Athenas invasit, in quibus undique rustici plurimi confugerant ut hostium incursiones vitarent. Mox incolarum decimam fere partem morbus absumpsit et Pericles ipse periit.
Tum, consiliis Cleonis, hominis novi, compulsi Athenienses insulam Sphacteriam cingunt, in qua trecenti Lacedaemonii, diu quidem, sed frustra luctati, se dedere coacti sunt.
Irati Lacedaemonii Athenas fame redigere statuunt, et Thraciam, ex qua frumentum Athenienses ducebant, Brasidas, dux Lacedaemoniorum, petit, et ibi urbem Amphipolim capit. Sed mox Brasidas et Cleon fortiter dimicantes ceciderunt paxque, auctore Nicia, pacta est, quae sex tantum annos valuit.
3. Version: Siecle de Péricles
Numquam tamen Athenarum gloria major fuit; nam magistram totius Graeciae, ut aiebat Pericles, in omnibus artibus se praebuerunt.
Etenim Aeschylus, Sophocles et Euripides, tragoediarum poetae, multos et heroas et principes in scenam inducebant et variis modis omnium animos movebant; Aristophanes autem, comicus poeta, in theatro Bacchi omnium et Populi ipsius vitia irridebat castigabatque ridendo mores.
Historiam quoque tunc floruisse Herodoti et Thucydidis et Xenophontis opera demonstrant.
Praeterea philosophi clari eminebant, quorum nobilissimum, Socratem, adulescentes cotidie audiebant, et oratores optimi, inter quos erant Antiphon, Andocides, Lysias et Pericles ipse, in contione et in tribunalibus consilia civibus suis dabant aut causas dicebant.
Nec litterae tantum, sed artes etiam omnes vigebant. Ictinus enim architectus Parthenonem, Callimachus Erechtheionem aedificabant. In eis templis pulcherrima signa artificum, ut Phidias, Myron et paulo post Praxiteles, collocabantur. Porticus denique, quae Poecile vocabatur, a pictore Polygnoto ornata est.
4. Version: Mort de Socrate (399)
Eo autem tempore, Socrates, qui pater philosophiae Graecorum merito dictus est, capitis a judicibus damnatus est. Falso accusabatur quasi juventutem corrumperet et deos novos in civitatem introducere vellet.
Cum e custodia discipuli ejus eum educere cuperent, abnuit: "Patriae legibus, ait, bonus civis semper paret", et in carcere inter discipulos maerentes cicutam fortiter ebibit.
Nihil quidem Socrates scripsit, sed ejus doctrinam nobis discipulorum clarissimi, Plato et Xenophon, tradiderunt.




Page Précédente Page Précédente (1/3) - Page Suivante (3/3) Page Suivante


Content ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.0584 sec ] [ (PHP: 63% - SQL: 37%) ] [ Requêtes SQL: 46 ] [ 268 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS