Fermer ce volet Fermer ce volet
Leçon numéro 20
Conjonctions latines: ut



Page: 2/3

Exercices

1. Version: Miltiade, Themistocle, Aristide
Miltiadi, Cimonis filio, qui Athenas totamque Graeciam liberaverat, hic honor tributus est: in porticu, quae Poecile vocatur, pugna depicta est Marathonia et in decem Graecorum praetorum numero prima ejus imago posita est.
Attamen postea, proditionis accusatus, pecunia multatus est. Eam pecuniam cum solvere non posset, in vincula publica conjectus est, ibique diem obiit supremum.
Invidiam suorum civium ne Themistocles quidem effugit. Nam damnatus et ipse proditionis, primum Argos petiit, mox Corcyram demigravit, deinde ad Admetum, Molossorum regem, denique in Asiam, apud Artaxerxem, Xerxis filium, confugit.
Magnis muneribus ab Artaxerxe donatus, domicilium Magnesiae sibi constituit ibique mortuus est. Sed ejus ossa clam in Attica ab amicis sepulta sunt.
Aristides, Lysimachi filius, aequalis fere fuit Themistocli; pugnae navali ad Salamina interfuit et Atheniensium dux fuit ad Plataeas.
Sed postea, a Themistocle collabefactus, testulis exsilio decem annorum multatus est. Adeo tamen abstinentia excellebat ut justus appellaretur.
Delectus quoque est ut constitueret quantum pecuniae civitas quaeque daret ad commune aerarium, quod Deli comparandum erat, et, cum tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate decessit ut unde efferretur vix reliquerit.

2. Analysez le sens des cum et des ut de ce texte. - Rendez compte du cas employé après chaque préposition.




Page Précédente Page Précédente (1/3) - Page Suivante (3/3) Page Suivante


Content ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.0698 sec ] [ (PHP: 53% - SQL: 47%) ] [ Requêtes SQL: 46 ] [ 261 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS