Fermer ce volet Fermer ce volet
Leçon numéro 19
Conjonctions latines: cum



Page: 2/3

Exercices

1. Version: Léonidas aux Thermophyles

Mortuo Dario, filius ejus, Xerxes, regnum obtinuit. Bellum adversus Graecos quinquennium instruxit; Persarum septingenta milia, sociorum trecenta milia armavit et naves mille ducentas numero comparavit.

Veluti naturae ipsius dominus, montes in planum ducere et maria quaedam pontibus sternere volebat; sed tam turpis ac foedus discessus ejus, quam terribilis in Graeciam introitus fuit.

Nam cum Leonidas, Lacedaemoniorum rex, angustias Thermopylarum cum septem milibus militum occupavisset, Xerxes, contemptu eorum paucitatis, pugnam capessere jussit.

Triduo ibi dimicatum est; quarta die, socios Leonidas dimisit et ita suos firmavit ut ire se parato animo ad mortem scirent.

Statim arma capiunt et trecenti viri castra quingentorum milium irrumpunt; caedunt sternuntque omnia. Proelium a principio noctis in majorem partem diei tractum est. Ad postremum, non victi, sed vincendo fatigati, Lacedaemonii pro patria occiderunt.


2. Version: Bataille de Salamine

Attamen Xerxes, duobus vulneribus terrestri proelio acceptis, experiri maris fortunam statuit.

Athenienses interea naves ducentas fabricaverant. Consulentibus eis de bello suaserat oraculum ut salutem muris ligneis tuerentur. Statim naves conscendunt, et conjuges et liberos cum pretiosissimis rebus in abditis insulis, relicta urbe, demandant.

Exemplum Atheniensium aliae urbes imitatae sunt. Thespias igitur et Plataeas et Athenas vacuas hominibus Xerxes incendit.

Omnis sociorum classis angustias Salaminii freti, ne circumveniri multitudine posset, occupaverat.

Sed dissensio inter civitatum principes oritur et ad sua tuenda dilabi alii alio volebant. Tum Themistocles, timens ne discessu sociorum vires minuerentur, per servum fidum haec Xerxi nuntiat:

"Uno in loco contractam Graeciam capere facillime potes; si civitates, quae jam abire volunt, dissipatae erunt, majore labore singulas consectaberis."

Hoc dolo impellit regem signum pugnae dare. Graeci quoque, adventu hostium occupati, paeana canunt et proelium collatis viribus capessunt.

Interea rex, velut spectator pugnae, cum parte navium in litore remanet; Artemisia autem, Halicarnassi regina, quae in auxilium Xerxi venerat, inter, primos duces bellum acerrime ciebat.

Anceps tamen proelium erat, sed Iones, juxta Themistoclis praeceptum, pugnae se paulatim subtrahere coeperunt. Eorum defectio Persarum animos fregit et mox victi in fugam vertuntur. In ea trepidatione multae hostium captae sunt naves, multae mersae.




Page Précédente Page Précédente (1/3) - Page Suivante (3/3) Page Suivante


Content ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.0697 sec ] [ (PHP: 54% - SQL: 46%) ] [ Requêtes SQL: 46 ] [ 309 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS