Fermer ce volet Fermer ce volet
Leçon numéro 16
L'interrogation



Page: 2/3

Exercices

1.Thème. - La tyrannie de Pisistrate ne fut pas cruelle (saevus, a, um). Il laissa (relinquere, o, is, reliqui, reclictum) aux Athéniens une très grande liberté. Cependant le peuple supporta( ferre) avec peine (aegre, adv.) son pouvoir et, des fils de Pisistrate, l'un fut tué par Harmodius et Aristogiton, l'autre fut envoyé en exil. Pour venger son frère, celui-ci alla trouver le roi de Perse, Darius, et lui dit qu'il voulait être soldat dans l'armée (exercitus, us, m.) que Darius préparait (parare) contre Athènes.

2. Version: Pisistrate et ses successeurs
Civitate ita constituta, Athenis profectus est Solon, et Pisistratus, tyrannide per dolum occupata, annos triginta Atheniensium dux fuit.
Post mortem ejus, Hippias et Hipparchus imperium paternum tenuerunt; sed mox Hipparchum inter ferias Panathenaicas Harmodius et Aristogiton occiderunt, nec multo post Hippiam Athenienses, libertatis pristinae memores, in exsilium egerunt. Ille, profectus in Persas, ducem se Dario regi, inferenti Atheniensibus bellum, adversus patriam suam obtulit.

3. Version: Lycurgue
Ut Athenas instituta Solonis, ita Lacedaemonem Lycurgi leges validam effecerunt.
Mortuo fratre suo Polydecta, Lacedaemoniorum rege, Lycurgus regnum sibi vindicare potuisset, sed maluit id nepoti Charilao, cum ad aetatem adultam pervenit, summa fide restituere. Medio autem tempore, non habentibus Lacedaemoniis leges instituit.
Admmistrationem reipublicae per ordines divisit; regibus potestatem bellorum, magistratibus judicia, senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum, vel creandi quos vellet magistratus potestatem dedit.
Fundos omnium aequaliter inter cives divisit; juvenibus non amplius una veste uti toto anno jussit; convivari omnes publice voluit, nec quemquam cultius quam alterum nec epulari opulentius permisit.




Page Précédente Page Précédente (1/3) - Page Suivante (3/3) Page Suivante


Content ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.0574 sec ] [ (PHP: 67% - SQL: 33%) ] [ Requêtes SQL: 46 ] [ 404 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS