Fermer ce volet Fermer ce volet
Leçon numéro 15
Les nombres (suite)



Page: 2/3

Exercices

1. Ecrire en latin et traduire en français les nombres suivants: MDCCLXI - LII - XCII - MCMX.

2. Ecrire en chiffres romains: 42 - 63 - 1655 - 17 - 400.

3. Ecrire en latin: 40ème, 52ème, 19ème, 453ème.

4. Version: Lois de Solon
Sed civitati nullae tunc leges erant, quia libido regum pro legibus habebatur. Lectus est itaque Solon, vir justitiae insignis, qui philosophos Asiae audierat, philosophus ipse et poeta, ut velut novam civitatem legibus conderet.
Cives primum Solon in quatuor classes ex censu divisit; servos, qui aes alienum solvere non potuerant, e carceribus emisit, et agrorum, quos antea principes tantum possidebant, rusticis partem dedit.
Omnia deinde omnium voluntate fieri voluit, contionique civium archontes, magistratus et quadringentos senatores eligendos dedit.
Areopagum quoque constituit, quod tribunal ex civibus, qui archontes fuerant, constabat, et Atheniensibus testularum suffragium praebuit ut in exsilium eos ejicere possent quos civitati nocere existimabant.
Argento denique, quod ex Laurii metallis Athenienses ducebant, usus est ut artes novas in patriam inferret classemque aedificaret.




Page Précédente Page Précédente (1/3) - Page Suivante (3/3) Page Suivante


Content ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.0602 sec ] [ (PHP: 63% - SQL: 37%) ] [ Requêtes SQL: 46 ] [ 269 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS