Fermer ce volet Fermer ce volet
Leçon numéro 13
Le verbe fero - Les adverbes de quantité



Page: 2/3

Exercices

1. Conjuguer l'imparfait passif du subjonctif de ferre et en donner les sens français.

2. Version numéro un: Guerre de Troie

Paris, Priami filius, regis Trojanorum, Helenam rapuit, Menelai uxorem, regis Spartanorum, cum quo sibi hospitium erat; itaque Graeci bellum Trojanis indixerunt et per decem annos Trojam obsederunt.

Exercitum eorum ducebat rex Mycenensium, Agamemnon. Aulide cum illo profecti sunt et Menelaus frater, et Myrmidonum rex, Achilles, cum amico Patroclo, Graecorum fortissimus, et Ajaces ambo, et Diomedes, et disertus Nestor, et Ithacensium rex, dolosus Ulixes.

Sed per obsidium urbis, Achilles, contumelia ab Agamemnone accepta, in sua castra recessit.. Absentia ejus Trojanorum animos revocavit, qui multas pugnas victores commiserunt.

3. Version numéro deux: Les retours

Troja capta, Graecorum duces crudelia fata manebant. Nam Agamemnonem victorem domum regressum Clybemnestra conjux interfecit; Diomedes vero, e patria ejectus. in exsilium profectus est. Ajax Telamonius; amens ira, quod Achillis arma non impetraverat, mortem sibi dedit, Ajaxque, Oilei filius, a Neptuno tridente percussus, in mare demersus est.

Ulixes autem, post longos per omnia maria errores, multa mala laboresque decem annos perpessus, et Ithacam et uxorem fidelem Penelopam et filium Telemachum, quem parvum domi reliquerat, revisere potuit.




Page Précédente Page Précédente (1/3) - Page Suivante (3/3) Page Suivante


Content ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.0571 sec ] [ (PHP: 64% - SQL: 36%) ] [ Requêtes SQL: 46 ] [ 312 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS