Fermer ce volet Fermer ce volet
Leçon numéro 11
Verbes irréguliers: prosum, possum



Page: 2/3

Exercices

1. Traduire en latin: Tu pouvais; - il sera utile; - que nous puissions; - vous avez pu; - nous sommes utiles; ils ont été utiles; - ils auront été utiles; - qu'ils aient été utiles; - vous aurez pu; - que vous ayez pu.

2. Décliner: id animal.

4. Version:
Nec dei tantum, sed etiam heroes in honore erant, quorum clarissimi sunt Hercules, Theseus, Perseus, Bellerophon et Jason.
Duodecim labores Hercules perfecit: leonem Nemeaeum ictu clavae humi stravit, et ejus pellem induit; hydram Lernaeam obtruncavit ; aprum Erymanthium vivum cepit; aves Stymphali lacus sagittis transfixit; cervam aereis pedibus praeditam cursu superavit; Augiae regis stabula, derivato Alpheo, purgavit; Amazones vicit; Geryonem monstrum interemit; aurea mala Hesperidum horti rapuit; terram humeris pro Atlante portavit; Antaeum, terrae filium, suffocavit; postremo ad Inferos descendit et Cerberum vinctum reduxit et Theseum liberavit.
Theseus, Herculis comes, maximum in Athenienses beneficium Minotaurum occidendo contulit. Hoc monstrum corpore homini, capite tauro simile erat. In Labyrintho Cretae inclusum, septem adulescentes quotannis devorabat, quos Minos, ob Androgeum filium ab eis interfectum, ab Atheniensibus exigebat. Sed dum victor redit Theseus, malo suspendere alba vela, victoriae indicium, non meminit, et pater Aegeus, nigra vela adspiciens, filium mortuum esse credidit, et, dolore confectus, in mare, quod propterea Aegaeum dictum est, se projecit.




Page Précédente Page Précédente (1/3) - Page Suivante (3/3) Page Suivante


Content ©
  Accueil • Plan du site • Recherche • Contactez nous


[ Page générée en 0.0774 sec ] [ (PHP: 68% - SQL: 32%) ] [ Requêtes SQL: 46 ] [ 400 pages vues la dernière heure ]
 Top Max Cache Off Copyright Mentions légales PHP Maximus CMS